{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 355.1-2-4","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 355.1-2-4","ref":"355.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/355.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/355.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/355.1-2.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Moscovitarum Rex in Livoniam irrupit igni ferroque omnia vastans. Rockenbachius. Anno Christi 1558. Mosci irruptionem fecerunt in Torpatensem Livoniae Provinciam, eamque misere vastarunt. Proceres ergò Dominicâ Oculi convenerunt, ut deliberarent, quid consilii in rebus deploratis caperent. Eodem autem tempore Torpati visus est ingens & horribilis Cometa, longa & formidabili caudâ, qui universis inspicientibus terrorem incussit. Placuit igitur Proceribus, factis induciis pacem petere Inter pacis tractationem fortè inducias violant Livones: Moscus ergò Livoniam hostiliter invadit, expugnans Narviam, Nienhusium, Torpatum. Eckstormius ex Arthusii Tom. 1. l. 1. Mercurii Germanobelgici. Anno eodem à die G. Augusti usque ad diem S. Bartholomaei visus est Cometa obscurus & pallidus, qui in coma Berenices exarsit. Die 21. Septemb. obiit Carolus V. Imperator. Mense Novembri obiit ipsius nurus Maria Regina Angliae. Rex Hispaniae & Galliae extrema tentare volentes, copias ingentes produxerunt, & praesentes apud exercitum fuerunt: Sed interventu pacificatorum post levia aliquot praelia pax est facta. Sequenti anno Calendis Januarii placidè obdormivit Christianus III. Rex Daniae. Eckstormius. Anno Christi 1558. ante Caroli V. mortem Cometa Idib. Sextilibus sub vesperam sub coma Berenices apparuit caudâ ad Hispaniam directâ, qui paulatim ad ortum vergens Non. Septembrib. evanuit. Chytraeus Chronic. Saxon. l. 19. & Thuan. I. 21. Anno Christi 1558. Fulget Cometa Carolus V abdicat se Imperio, cui succedit Ferdinancius frater. Initium belli Belgici incidit in annum 1566. ob inquisitionem Hispanicam. Alstedius. Anno Christi 1558. Cometam veru imaginem habentem, conspectum Augusto per multas hebdomadas in Scorpio, cauda in Romam versa, narrat Joannes Praetorius & Fiornovellus. Hunc autem Fromondus putat praenunciasse Caroli V. obitum, qui fuit hoc anno die 21. Septemb. Alii dicunt caudam habuisse in Hispaniam conversam, & fuisse sub coma Berenices. Itaque hic potius est ille, à quo sibi timuit Carolus V. undè de illo manavit illud pentametrum ab ipso factum: His ergò indiciis me mea fata vocant? Mortua quoque est Maria Angliae Regina Novemb. 17. eodemque die Reginaldus Pelus, mortuae item Reginae, Poloniae (corrige Galliae) & Hungariae. Ricciolius Anno Christi 1559. alius Cometa apparuit sub finem Maji usque ad diem 22. Junii in Oriente, mortuusque est Henricus 2. Rex Galliae, & paulò post Paulus IV. & 15.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 354-2","label":"354","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/354-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/354-2"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 355.5-2-6","label":"355.5 to 355.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/355.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/355.5-2"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}