{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 366","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 366","ref":"366","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/366","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/366","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/366.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":451,"text":"JOHANNI HEVELIO Senatori Gedanensi JOHANNES MULLERUS S. P. D. Uamvis jam dudum aere, quo Tibi, Vir Amplissime, obstrictus sum, ne liberare in animo habuerim, varia tamen fuerunt, quae id hactenus pa pedivêre. Ut igitur diuturno silentio finis aliquando imponeretur, lilae literis operam dare volui. Principiò itaque memini gratias Tuae Amplitum me adhuc debere maximas, quòd non solùm humanissimis suis literis me in sere, sed & profundissimae eruditionis volumine, De Mercurio in Sole visi aliisque rarissimis caeli phoenomenis, me donare non fuerit dedignata. Man moperè equidem Tibi obstrictum me esse profiteor, pro hoc foetu mentis innuumque Tuarum, omnium doctorum admiratione dignissimo. Quis enim est, qui non indefessae mentis doctaeque manus nobile conjugium unico in hi mine obstupescat? Sed praestat haec & alia acutissimi Tui ingenii monumenta, per se aeterna, silentio praeterire, quàm eorum magnitudinem Culpâ minus subacti deterere ingeni. Caeterùm cum Te per communem nostrum Amicum has literas curantem, mearum talium qualium de Cometa nupero opinionum (quas ipsius obnixae pe titiones mihi ante tempus extorserunt) participem factum esse cognoscam, it termittere non potui, quin hisce literis paulò clarius easdem explicarem, plamissis prius iis, quae liberis oculis in Cometa sine ullo instrumentorum, su manibus artificum adhuc haerentium, adminiculo, usurpavi. Primò omnium Cometa novus & insignis conspectus fuit à militibus hujus Ur bis in vallo, & quidem nocte, quae fuit inter diem 2. & 3. Dec. St. V. annim per elapsi 1664. Quod ubi rescivissem ego, proximè sequenti statim nocten ritatem experiri non destiti. Vespertinâ enim horâ undecimâ diei 3. Dec. & quae erat Saturni, in publicum prodii, an verè novum aliquod caeli phaenomenon adesset exploraturus. Postquam igitur horas quatuor sub dio transegissem, frigore existente intensissimo, tandem horâ tertiâ matutina die 4 Dec. tradi albicans supra horizontem nostrum, propè ortum Solis brumalem, ascensit, & subsequentis Cometae caudam exhibens, famam non fuisse falsam indicam Paulò quippè post oriebatur Cometes mole satis magnâ, & nucleo praelucido, al haerens rostro Corvi, parumper tamen eo tùm occidentalior, tùm australium Color caudae erat pallidus, ipsius verò Cometae nucleus colorem Veneris Jovi similem monstrabat. Sequenti biduo caelum apud nos nubibus tegebatur Secundò eundem Cometam videre mihi contigit die 4. Dec. quae erat Mer curii. Hora enim tertiâ matutinâ iterum oriebatur, & à rostro Corvi versu Notozephyrum longiùs remotus, faciebat cum fixis in capite & dicto rost Corvi alum ad rostrum obtusangulum, quale formant cornua Arietis. CrinAl obtusi videbantur se habere ut 2. ad 1. hoc est, recta jungens Cometam Rostro, erat dupla rectae interjacentis Rostrum & Caput Corvi. Tertiò disjectis nubibus, majore mole & prolixiore caudâ apparuit Comtes die 4. Dec. horis, ut solet, matutinis, & versus Notozephyrum à dictis Cori stellis porrò factus remotior, iterum cum iisdem glum paulò obtusiore (ut judicabam) quàm antea angulo ad idem rostrum formabat, cujus crura proportionem duplam super tripartientem quartas, hoc est, quàm 11. ad 4.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 365","label":"OLAUS RUDBECK","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/365","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/365"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 367.1-4","label":"367.1 to 367.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/367.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/367.1"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}