{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 375.5-8","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 375.5-8","ref":"375.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/375.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/375.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/375.5.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Ex ipso frontispicio statim vides, quid causae fuerit, quòd hae pagellae alterius operi haud potuerint annecti; attamen Tibi utique esse integrum in eadem materia quidvis etiam statuere, penitùs Tecum sentio; praesertim, cum certum sit, inten tionem hanc Tuam in commodum cedere publicum. Nefas igitur est, si hocce laudabile Tuum propositum quisquam vel secùs interpretari, vel invidere vellet: in me profectò tantum abest, ut suspicio aliqua invidiae cadere possit (prout ipsemet nosti, & jam saepius cum Nobilissimo Domino Pelzio loquutus sum) ut potius suasor fuerim, quò quantocius Observationes ac Sententiae, quotquot extent, Eruditorum Virorum, eo modo, uti proposuisti, à Te ederentur. Quem in finem, ipsiusque operis eò magis promovendi caussâ, promissas quoque ob servationes hinc inde ab Amicis aequisitas, nunc Tibi simul communico, ut si quid in iis dignum notatu reperiatur Tuis adjicere possis. Perge igitur alacriter in suscepto opere, & fac ut quamprimùm illud absolvas; non mihi solùm sed, crede, omnibus rerum caelestium cultoribus, cumprimis quibus scientia naturalis promovenda curae cordique est, facies rem gratissimam. Porrò, Generalem Cometae antecedentis descriptionem nullam conscripsi, * poteris tamen eam ex Prodromo facillimo negotio construere, simul ex eo excerpere, quae Bbb 2 cunque Astronomisi stullii finit. But hinarus ab Hevelio ruitio dissentis. Camera verniis cum fremuli unus & idem esse putatur. Concii Prof. Math. Regiom. sententia de ComiEn vernia. Gravii sententia de Coneta vernoCometa an dieg. 13. Apr. in Pegaso extiterim Hevellus Prodromum Cumericum Auctori mitmit.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 375.1-4","label":"375.1 to 375.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/375.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/375.1"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 376","label":"TEPITA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/376","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/376"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}