{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 381","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 381","ref":"381","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/381","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/381","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/381.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":389,"text":"COmetae locus apparens, sive visus horâ 4. mat fuit inter haec tria signa Australia Corvi, Crateris & Hydrae, ita ut cum stella quartae magnitudinis in labro Crateris, Corvo viciniore, & stella illa, quae in ventre Hydrae est, fecerit perpendiculum perfectum. Medius verò quoad latitud. duabus stellis tertiae mannit. in capite Corvi, à cujus tamen Corvi magis Australi stella in capite diffabat quoad longit. ferè 5. grad. aut 4. Barbam (est enim barbatus Cometa) Occidentem versus longam 12. gr. latam verò circa extremitates 4. grad. extendit, ita ut terminetur proximè infra duas stellas quarta magnit. in ventre Crateris, ejusdem ferè latit. existentes. Adeoque corpus stellae declinavit ab ecliptica 24. gradibus ab aequatore 25. Cum ejus longitudo fuerit quasi directè sub ipsa sectione eclipticae & Aequatoris. Altitudo supra Horizontem videbatur esse 15. graduum. In Meridiano autem, quem attigit hora 5. 18. grad., adeoque à nostro Zenith distabat 66. gr. Color est pallidus & albicans, corpus Veneris magnitud. non multùm excedit quoad aspectum. Eadem horâ 4. distabat a Spica Virginis juncta differentia Longit. & Latit. 27. gr. Haec Constantia. Pragae verò licet etiam sit observatus, nunquam tamen horridior ac in vigilia S. S. 3. Regum sub vesperum, a sinistro crure Tauri ad dextrum ascendens, Orionis clypeum versus, erat 15. non jam barbatus sed caudatus, & quidem ad 10. gr. ea protensa à parte Meridionali in Orientem, eratque magnit. stellae quartae. Ita Pragâ. Observatio Cometae à Mathesi Olomucenâ à 26. Decembris Anno 1664. usque ad 14. Januarii inclusivè Anni 1665. POst dimidium noctis, quae diem 25. Decembris, seu Natalem Domini consequitur, horâ tertiâ matutinâ visus est Cometes, & primùm a me observatus Janovicii 5. milliaribus Olomucio, versus Septentrionem in altitudine poli 40' 56. in longitudine verò, si tabulis credendum, in eodem cum Vienna Meridiano. Fuit autem distantia ejus, dum quadrante post tertiam meridiaret a Sirio 42 ab Alpharad autem seu corde Hydrae 30 45'. Adeoque valdè Australis ejus situs, scilicet in velo Argo navis. Caudam ingentem sursum versus inter Septentrionem & Occidentem projecit, versus stellam informem tertiae magnitud. (quae propinqua Aequatori, & quasi media inter Sirium & Regulum, sive Cor Leonis) ferè illam contingendo, adeoque per gradus nunc quidem 20. nunc 28. nunc etiam 37. radios à Sole receptos ejaculando, constantiùs tamen perseverabat in longitudine graduum 28. Color ipsius Cometae & caudae ex albo livescens, quanquam in ortu a vaporibus pipio & rubescente tingeretur. Diameter ejus visuans, Veneris diametrum nonnihil excedere videbatur, si una cum","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 380","label":"TEPITA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/380","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/380"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 381-2","label":"381","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/381-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/381-2"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}