{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 383.1-3","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 383.1-3","ref":"383.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/383.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/383.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/383.1.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Tunc enim Cameracum paulò ante obsidio acri, quo Parmensis illud premebat, soluto, occupatum Gallus tenebat ut & Camerasium arcem, quam tamen hoc anno Parmensis deditione accepit. Eckstormius verò Comitum illorum obitum, qui rebus humanis mense Febr. exemti sunt, notante Buntingo in Chronol. immeritò Cometae posteriori tribuit. Quanquam non mirum est maximos quoque Caesares & Reges tàm post, quàm ante Cometarum apparitionem & mori & nasci. Nam & hic annus aliquot Principibus vitae exordium à viso Cometa dedit. Alberto scilicet Friderico Brandenb. Augusto Palatino Serenissimorum Principum Sultzbacensium patri, Joanni Friderico Wirtembergico, Catharinae Oldenburgicae. Ut taceam Joachimi Christophori Anhaltini & Leonorae Austriacae natales ad eundem annum, sed sinè mense & die certo notatos. Nuptias hoc anno & post visum quidem Cometam celebrarunt Christianus Saxo cum Sophia Brandenburgica, uterque Electorum liberi, Joannes Georgius Lignicensis cum Anna Wirtembergica, & Franciscus Saxo Lauenburgicus cum Maria Brunsuicensi: quod me Buntingus & Bucholzerus docent. Gallia adhuc pace Protestantibus data, eandem ipsa universa habuit, ut fieri solet, secus quàm alibi, ubi qui pacem vel bonorum partem aliis negant, pacem cunctaque saepius perdunt, saltim de iis, nec sinè auctario damnorum, periclitantur. Andini (b) in Belgicam adventus magna quidem laetitia omnes adfecerat, praesertim cum Cameracum obsidio à Parmensi pressum tempestivè anno superiori occuparit, & tunc magnas spes de se fecerit. Sed enim haec laetitia non fuit diuturna. Postquam enim frustra tentavit Antverpiam aliasque urbes (c) armis subjugare, Belgio relicto in patriam rediit. Hanc vicissitudinem portendit potestas umbratilis (d) & inane imperii nomen, quod sibi concessum rei summâ penes Patres & Arausionensem manente, animadvertit & à suis exprobrari vidit. Hic annus Belgis inaugurato, ut dixi, Andino, & paulò post Bronchorstium, Espellium & alia Geldriae loca expugnante, inter haec convalescente Arausionensi, quem excussâ tubo pilâ ficarius Cantaber vulnerârat (e), Hispanis hoc ipso Arausionensis vulnere, tùm in potestatem redactâ Aldenarda, Lira, Camerasio arce aliisque urbibus, & felici apud Bergam ad S.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 382.5-3-6","label":"382.5 to 382.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/382.5-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/382.5-3"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 383.4-6","label":"383.4 to 383.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/383.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/383.4"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}