{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 39","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 39","ref":"39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/39.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":190,"text":"RAPTODONA RAUTENOTEININA. HAMBURGO RATISBONAM die 17. Decembris S. N. 1664. quiria Illustrissime Domine Legate Ommercium literarum, quod cum Illustrissima D. Vestra ab aliquot annis diligenter colo, mihi est longè gratissimum. Argu mento enim est me tantae dignationis tantorumque meritorum Virum habere amicum, & quidem eximium, quod apud homines, si Ciceroni non tantum Oratori, sed & Politico, ac in colendis amicitiis eximio credimus, carissimum, & optima ac pulcherrima vitae supellex est. Ego sane omnes industriae nervos intendam, ut hoc praestantissimum bonum candore benevolentiae, & promta diligentia officiorum conservem. Proximè praeterito die Dominico, qui erat 4 Decembris ad narrationem vigilum, nocte antecedente Cometam se vidisse affirmantium, insigne, & illustre caeli phoenomenon observari hac in urbe caepit. De quo non dubito, me paulò post Illustrissimae D. Vestrae missurum varia scitu & consideratione digna, quae hinc inde ad me perferentur. Interim P. Curtius, illustre illud Aulae & Scholae Neoburgensis decus, vel sua sponte vel ab Illustrissima D. Vestra requisitus, pariterque alii Amici, ad eandem de hoc argumento perscribent scitu, ideò & communicatione mutua digna, quae exspecto. Benè valeat Illustrissima D. Vestra cum dilectissimis suis, qui etiam non nominati, à nobis semper salveant. Illustrissimae D. Vestrae Omnibus studiis, & officiis Ad Illustrissimum Dominum Joannem","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 38","label":"FITANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/38"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 39-2","label":"RAPTODONA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/39-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/39-2"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}