{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 437.1-4","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 437.1-4","ref":"437.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/437.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/437.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/437.1.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":377,"text":"Nucleus autem Cometae adeò vicinus fuit dictae stellae fixae, ut vix ab invicem discerni potuerint. Obvertebat capillamentum suum sive caudam stellae illi lucidiori in Aquila, ita ut quidam statuerint, quòd illa à parva ista stella modo dicta ad alteram parvam, quae lucidae stellae in Aquila astat, protensa fuerit, nec tamen hanc (quintae magnitudinis) inconspicuam fecerit. Radiatio sive coma Cometae erat luce pallida, nec adeò conspicua; dispersa nonnihil; ad stellam tamen illam sese vicissim contrahens. Luna autem splendens visui, quo minus accurate omnia cognosci potuerint, non parum obfuit. Olomucii Anno 1661. 29. Januarii St. Vet. (8. Febr. St. N.) Cometa, apparuit manè circa horam tertiam 46. propè caput Aquilae, ita quidem, ut gracili cauda Delphinum versus tenderet. Horâ 5. 26. Altitudo ejus ope Quadrantis 13. 17. deprehensa est; Aquilae verò 18'. 15. Hic Cometes distabat à stella ista lucidiori secundae magnitudinis (quae in medio Apetilae exactè humero ascripta est, & aliàs plerumque Aquila dicitur) 5 & 20. Erat, in se consideratus, rubicundus, & pariter tamen aliquantulum pallidus ac luridus, Figura non major ac stellae circiter tertiae magnitudinis. Motus ejus sive incessus in pari distantia ab Aquala deprehensus est. Sequenti die reti. Cometa hora tertia & 26. circiter uno gradu proprior Aquilae, ac pridie, exortus est; & quidem ita ut in ipso Aquilae capite cerneretur, dissitus ab eadem media ac lucida stella (hoc est ab Aquila) 4. gradus. Color verò non aequè luridus erat ac unius tertius, nec cauda versus Delphinum, sed directè sursum dirigebatur. Corpus ejus, licet oculorum judicio non excederet stellam tertiae magnitudinis, per tubum tamen opticum 8. pedum visum est duplo majus ac Jupiter. Caudaque sensim incurvata evanuit. Hora quinta 30. ille supra Horizontem nostrum 17. 56. elevatus fuit: Aquila verò supra eundem Horizontem 21'. 48. Ephemeris observat. Cometae Ann. C. 1661. quae nobis obvenerunt. Ie 29. Jan. 7. Febr. H. mat. 3. Erh. Weigelius Jenae Cometam observavit supra caput Aquilae, caudâ sursum erecta: color pallidus instar nubis lumine perfusae Triangulum Isosceles constituebat tàm cum tribus Aquilae in recta linea jacentibus, quam cum dextro cubito Antinoi supremaque Delphini ad Occidentem: medium Comerae, ut & caudae nuclei & medullae instar clariora quam extima. Long. Aquarii 3'. latit. bor. 25. Olomutzii ad caput Aquilae visus oriri caudâ ad Delphinum versa: distabat à lucida Aquilae 5'. color pallidè rubescens. H. m. 5. long. Aquarii 5. Deel.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 436.6-2-7","label":"436.6 to 436.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/436.6-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/436.6-2"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 437.5-6","label":"437.5 to 437.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/437.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/437.5"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}