{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 45.9-11","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 45.9-11","ref":"45.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/45.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/45.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/45.9.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"(a) Is enim, ut, vidimus, Astrologos circa stellarum cursus, progressiones, institutiones, & ita in vero indigando ac honestate sectanda occupari docet, alibi inter Viros Magnos ponit, ac animum eorum divinum fuisse ait, & suo exemplo studia eorum approbat. 2. de divin. 1. Tuscul. & 1. de Nat. Deor. Illo autem de divin. libro, ut jam jam loquentem audivimus, (b) praedictiones illas Chaldaicas ab Astrologia resecat, ac prorsus rejicit. Plinius quoque auctor est l. 18. c. 25. (c) Hesiodi carmina de motu siderum Astrologiam fuisse dictam. E contrario video quosdam viros doctos, sicut (d) Astrologicam scientiam de siderum positu & cursu, ita (e) Astronomiam scientiam, de judiciis ad vitam fortunamque pertinentibus, ex astrorum positu & operatione petitis, definire: quibus & Graeca etymologis favet. Sed de his (f) quae natura sua media sunt, servabo regulam, quae docet sentiendum esse cum doctis, loquendum cum vulgo, & (g) usum, qui valorem verbis sicut nummis, dat, sequendum (h) Quem penes arbitrium est & jus & norma loquendi. Horat. de Arte Poet. Nam & ipse (i) Cicero in illo de divin. libro Astrologos Chaldaeis, licet illos laudet, hos damnet, accenset, nempe quod illi Vates vel appellationem hanc sibi arrogarent, vel à vulgo sibi delatam acciperent. Neque verò ( omnibus vel in omnibus, omnive tempore, ac loco, abusus, illos praesertim diuturna consuetudine firmatos, tollere libet vel licet. Mihi libet, licet & par est bona fide dicere quod sim","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 45.5-8","label":"45.5 to 45.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/45.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/45.5"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 45","label":"STANISLAUS LUBIENIETZKI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/45"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}