{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 52","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 52","ref":"52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/52.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Ac proinde, se apud benignos rerum juditus, quod, cum quid sit Cometa à Physicis sibi mutuò contradicentibus defeminatum nondum videat, id nunc quod & certum & publicè utile est (bonastil. bonis, mala malis à Deo, ut per omnia, ita singularitèr per Cometas ut singularia phoenomena indicari, saltim ex consequenti, & hominum cumque plurium sola tristia eis imputantium, opinione) in medium proferat, insecuturum esse laudem sperat, veniam credit. Nam si vel Magni Hevelinstri accuratam Cometae definitionem, vel, ut ipse ait, generalem discripticum, recipiat, Cometam scil. esse corpus aethereum, crinitum sive barbatum, inporaneum, haud omninò quoad caput, globosum, sed disciforme, ex hali bus fumidisque evaporationibus tàm Solis quàm reliquorum Planetarum omnium conflatum, & quae sunt reliqua, quid haec ad illum, qui nil nisi morum probitatem intendit? Ideò licet qua talis, Cometam ignoret, ut nuper dixihabitâ scil. naturae, caussarum, motûs & efficientiae ejus ratione, non ignora tamen officia virtutum, quae hac etiam occasione urget, quia semper iis conmemorandis & commendandis, tum verò & exprimendis exemplo intentus est. Convenit nimirum Ethico, quatenus se talem profitetur, tàm illa Phisica in medio relinquere, quàm officia ex occasione tàm illustris phoenomenim quod plerique pavent, & cui communem opinionem cuncta tristia tribus non immeritò urget, in memoriam revocare. Abrumpo potius quàm finis prementibus me diversis laboribus, quos boni publici studio non subterfugia Sed nec Tibi gravioribus studiis & occupationibus dedito amplius molestus esse pergam: nisi quòd etiamnum ternam thesium & rationum mearum decuriam aliquantum auctam Tibi sistam. Verbo praeterea me doce, an Planetae lumenaliquod innatum habeant nec ne? tum quis Clarissimorum Mathematicorum id argumenti tractet? Vides enim me hujus rei mentionem th. VI. facere. Tum quid intelligendum sit per Cometas Meridionales eosque maturinis oppositum quorum Bertius init. Geograph. meminit. Vale & constanter fave Tio LUBIENIECIO, Idem Auctori d. XXV. April. 1667. Ectè dicis, Te in medio relinquere, quae à variis accepisti. Rectissime Rquam. In iis & mea Tibi sunto. De lumine Planetarum mutuatitio G","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 51.5-3-7","label":"51.5 to 51.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/51.5-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/51.5-3"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 52-2","label":"52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/52-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/52-2"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}