{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 615.1-4","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 615.1-4","ref":"615.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/615.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/615.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/615.1.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Meministi enim tunc è vestigio non tantùm Tibi de iis gratias egisse, sed & ad quaedam litera sumtuarum capita Tibi respondisse. Id tamen & currente, inter varii laboris mocalamo feceram, nec ullum istius epistolae exemplum in scriniis meis servâram: ratione Tibi satisfactum esse scio: sed non publico, cui Tua damus, luce prosto dignissima. Nihil me hîc affectui, sed id quod debeo, veritati dare, testalntur mox orbi Rautensteinius, (licet nuper eheu! fato functus, sed qui in meo que opere vivit) Heinsius, Gruterus, Viri per omnia Clarissimi. Arguintum quod tractandum suscepi arduum esse dissidentes adhuc Virorum dolinum sententias docere meritissimo ais, ac modestè tractandum innuis. quidem ex Aristotele, Seneca, Plinio & Plutarcho multiplex sententiarum de re incertum manifestò videmus. Nec meliori dehinc fato res ad id ussetemporis acta. Nam ut alia praeteream, verbo Tibi, quae in lectione Gassi, Tui olim Amici (cujus opera Te vidisse animadverto) observavi, dicere st, eum postquam non tantum Aristotelis, sed & Tychonis aliorumque sen nias difficultate non carere docuit, tandem nil certi hâc de re definiri posse ludere. Sanè si Epigeni credimus, referente Seneca, & Chaldaei, ingeissimi licet solertissimique siderum rimatores, nihil de Cometis habuerunt mprehensi. Quid multis? Joannes Regiomontanus, decimi quinti seculi à isto Nato lumen, & Astronomiae restaurator, non multum hîc lucis attulit, i Cometarum originem ad occultas naturae caussas refert. Thomas verò necius, egregius pariter Mathematicus, occulta Dei opera eos appellat. Tanipse Tycho tot mille annorum industriam suamque, tot aliorum tam exemsquam erroribus eruditam incomparabilem solertiam, & praestantissimorum morum fidem, non magni hîc facit, dum Cometas inter miracula naturae idum exposita refert. T. 1. progymn. p. 513. Hâc viâ in Academiam imus ea venimus. Spero Hevelium nunc instar omnium fore. Is Cometas nec re, nec in via lactea, in caelo tamen sive aethere ex effluviis Planetarum, ipue Solis generari docet.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 614.5-8","label":"614.5 to 614.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/614.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/614.5"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 615.5-7","label":"615.5 to 615.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/615.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/615.5"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}