{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 62","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 62","ref":"62","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/62","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/62.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Ut haec toties morbis tentata valetudo magis magisque praecipuè quiete & abstinentiâ, quibus magnos quoque morbos curari scimus firmetur, sicut de proceris arboribus scribunt, eas quanto magis agitantur ventis, tantò magis radices agere, ex animo opto. Gratulor non tantum Reip. Christianae, sed & Illustrissimae D. Vestrae quod in curandis ejus commodis eadem omnibus hîc suo exemplo praeluceat, strenuam una cum tot aliis Viris totius Germaniae praestantissimis, & in Comitio Imperii Magnorum Principum, & loca occupare & negotia tractare dignis, dans operam. (a) Viros enim tantâ dignatione Illustrissimos decet navare operam publice bono ac ex animo consulere patriae. (h) dare orbi quietem seculo pacem suo Haec summa virtus, petitur hâc caelum viâ. De iis quae Illustrissima D. Vestra literis suis inserere de Cometis Politica & Ethica solet, gratias itidem debitas ago. Fateor me nullam non, (c) ut commendandae, ita & exercendae virtutis, (absit jactantia verbo) amplecti occasionem, & hanc philosophandi rationem unicè mihi commendatam esse. Haec mihi vel sola ab Illustrissima D. Vestra tot negotiis gravissimis impedita sufficient, etsi nihil de rebus Vestris ab eadem obtineam, de quibus tamen ut, quantum licet, reddar certior, oro. Ego officii mutui partes strenuè peragam, daboque operam ut cum meae, illae quoque verbosiores, epistolae Illustrissimam D. Vestram delectent, subinde eas pro ratione temporis & rei submittam: & ita in opere meo componendo peragam. Cum autem Illustrissima D. Vestra tantum industriae meae tribuat, ut illa in privatum primo usum collecta & conjecta, privato liberari carcere & in publicum prodire velit: Dabo, juvante Deo, magis magisque operam, ut aliquid proferam, quod Illustrissimae D. Vestrae & omnibus bonarum literarum & virtutis cultoribus meritò placere possit. Responsum à Profess. Regiomontano, postquam obtinuero, confestim ad Illustr. D. V. mittam B. V. Illustrissimae D. Vestrae Omni studio, cultu & officio addictissimus,","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 61-2","label":"DE RAUTENSTEIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/61-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/61-2"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 62-2","label":"STANISLAUS LUBIENIETZKI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/62-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/62-2"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}