{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 625.6-8","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 625.6-8","ref":"625.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/625.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/625.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/625.6.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"Alteram verò Doctissimi illius Consulis hypothesin de mundano spatio vacuo prorsus improbo: est enim spatium idem, quod corpus, cujus natura in sola extensione sita est, sic, ut spatium non magis sit imaginarium, quàm ipsum verum corpus, quod ex flexu superficiei provenire cogitat Geometra. Cum enim extensio non per rationis figmentum spatic tribuatur, sed illius, non secus ac corporis, vera ac immutabilis sit natura, quae ab intellectu non per abstractionem tantùm, verùm etiam per claram ac distinctam operationem dividi nequit, consequenter ab eodem non est composita; sequitur, spatium ens reale esse, non fictitium, & nonnisi ratione distingui à corpore in illo contento: adhaec, quomodo corpora in istis spatiis vacuis inter se distabunt? an per nihil? neutiquam, quia nihili nullae sunt affectiones, neque sic intelligi potest distantia: an per spiritum? nequaquam, quia hic, ut omnis dimensionis expers, subjectum distantiae esse nequit. Distabunt ergò per corpus, & nullatenus per vacuum. Vides ergò statim in limine positus, Generosissime Vir, totum aedificium cum omnibus contignationibus, isti lubrico superexstructum fundamento, ruinosum esse. Quin etiam, cum mundus nonnisi machina, proindeque, ut talis, consideranda sit, mechanicè nobis explicet expertissimus ille Mechanicus, ut palpari veritas manibus, quasi machinulis possit, quomodo procellae, ex terra ascendentes particulam aëris discerpant; quomodo etiam supra altissimorum montium cacumina, nullis KKKK 3 ejusPro aeterni corpore habenditis.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 625.1-5","label":"625.1 to 625.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/625.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/625.1"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 626","label":"STANISLAUS LUBIENIETXRI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/626","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/626"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}