{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 65","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 65","ref":"65","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/65","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/65.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":178,"text":"tanae & perversitate (a) ingenii multitudinis, haec etiam, licet optima, vel in desvetudinem, vel in abusum abiisse, ut & plura ejusdem generis? Caeterum piè & prudenter ut solet, Illustrissima D. Vestra dicit, quemque suos pati manes, ne minemque sinè vitiis nasci, & nihil esse ab omni parte beatum. Haec enim ipsa nos ad omnem (b) modestiam, imò (c) humilitatem in foro Theologico receptam virtutem, id est animum demissum & poenitudinem coram Deo, tum verò ad appetendam (a fide vivâ & efficaci veram beatitatem impellere possunt. Melius enim longè gentilibus norunt Christiani quae solida, quae fluxa, quaevè sequenda vel fugienda sunt. Et sunt, fateor, pauci tamen, qui se id nosse moribus testantur. Sed & de horum unoquoque, & de quavis civitate dici potest illud quod in Historia Batavorum Gerhardus Listrius Rhenensis de Ultrajecto, quae illi Roma minor est, ad illorum Horatianorum ab Illustrissima D. Vestra allegatorum imitationem dicit: (e) Verùm ut sub rapidi nihil est curvamine caeli Parte quod ex omni perfectum vivat agatque: Sic sunt naevorum quaedam vestigia, corpus Tam benè compositum malè quàm decuisse videntur. Omninô itaque Deus, & qui nos propter gloriam nominis sui condidit, &","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 64.5-8","label":"64.5 to 64.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/64.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/64.5"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 65-2","label":"DE RAUTENSTEIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/65-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/65-2"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}