{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 651.1-4","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 651.1-4","ref":"651.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/651.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/651.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/651.1.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"dicta, quod eum poeniteat mali contrà peccatores prolati. Poenitet nempè Deum indictae poenae, si hominem poenitent pervicacis malitiae, & illam Deus ab homine; ubi is à se hanc removet. Haec cum mihi veritati congruentia videantur proponere tibi volui, dum tangenda sunt, quae ad rem maximè spectant, quia non caelestium tantùm phoenomen & orbium, sed & orbis terreni & hominis, vivere nivib Exhibet in parvo qui totum corpore mundum unde & microcosmus vocatur, virtutes indagantur, & utrumque orbem ad creatoris gloriam & publicam salutem caelestemque beatitatem dirigere student. An verò maximè Cometa in illos quibus est verticalis, agat, Tuum est, Vir Doctissime, historiam Cometarum percurrendo, examinare, & mihi allatâ exemplorum face viam monstrare. Ego spero Te bona quoque evenisse illis quibus Cometa fuerit verticalis, reperturum. Situm barbae, comae vel caudae Cometicae piè, fateor, ponis. Nam publicae rei multûm interest homines effusè & pervicaciter in vitia solutos, justorum Dei judiciorum imminentium metu & tàm illustri indicio coërceri, dum, si modo vera fatemur, paucos videas qui Oderunt peccare boni virtutis amore. belen Illi certè Cometae qui antè bellum civile inter Caesarem & Pompejum gestum fulsêre, significasse bellum illud, Plinio, quem allegas, censentur. Scio. Sed si quae secuta sunt Cometas recensenda, & illis adscribenda sunt, utique & prospe ia, non tantùm adversa. Nempe post illam apparitionem Cometarum Caesar rerum potitus, Dictator creatus, triplicem egit triumphum: Cleopatra à Caesare in regnum restituta, fratre exstincto qui eam expulerat. Antipater Herodis Pater Judaeae à Caesare constitutus muros urbis Jerusalem refecit, Carthago & Corinthus restauratae, & alia secunda hîc illic evenêre, sed alibi, ut rerum tert humanarum ratio, tristia. Ille autem Cometa qui Anno Christi, secundum consentientes Funccii & Helvici epochae verae rationes 62. vel secundum Caltisium & epocham vulgarem 60. sub Nerone semestris apparuit, multa tristia, quae monstrum illud hominis praecipuè commisit, antecessit. Sed & antè ejus ipparitionem multa evenerunt adversa. Nam Clodomer Francorum Rex Gal ias invasit, magna seditiosorum Judaeorum multitudo Caesareae Palaestinae periit, Tyridates Rex Arm. fugatus, caput regni Regis solo aequata.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 650-2","label":"TA ARIS IITIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/650-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/650-2"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 651.5-6","label":"651.5 to 651.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/651.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/651.5"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}