{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 655.5-7","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 655.5-7","ref":"655.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/655.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/655.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/655.5.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":205,"text":"De Cometis inprimis optimè mecum aestimas, non esse causas, neque remotas quidem bellorum, mutationum imperiorum, aliarumque calamitatum, quarum sunt indicia; nisi quis dicat, Cometas siccitates inducere, ex quibus oriantur sterilitates, hinc lames, unde porrò humorum pravitas in viventium corporibus, quae morborum plurimorum & tandem pestis fomenta producat. Quàm vanum autem illud fuesit, dictu indignum est. Accedo ad aliud, in quo, Vir Nobilissime, à me paululùm dissentis: nempe etiam prospera multa Cometarum apparitionem significare, sive secuta esse: utpote civili bello finito, Caesarem Dictatorem creatum, triplicem egisse triumphum, Cleopatram à Caesare in regnum restitutam, fratre extincto, qui eam expulerat, & plura alia, quorum catalogum in historiarum allatarum exemplis proponis. Ut paucis respondeam (ad singula enim nimis longum foret) judico sub Caesaris triumpho totam Romam ingemuisse, cum ob libertatem, tum opes & cara quaeque belli injuriis amissa. An non universa Ae gyptus calamitatibus oppleta cogitabitur, cum Cleopatra fuit reducta? An non victi & vincentes solenne illud in ore habent: Nulla salus bello? Vincat igitur Caesar & triumphet, sed cum adversitatibus subditorum. De aliis victricibus armis idem esto OOOO 2 Epistola, licet prolixa, aequo rerum judici placet. Auctoris studia & conatus Busmans laudat. Phocylidis versus non ces Ju sunt. Resurrectio est supra naturam ethnicis ignota. Busmannus Cometae delimentionem carrectam Auctori mitrit. Astra inclimant non cogunt.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 655.1-4","label":"655.1 to 655.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/655.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/655.1"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 656","label":"656","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/656","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/656"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}