{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 661.1-4","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 661.1-4","ref":"661.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/661.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/661.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/661.1.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Isti soli ut merentur nomen fide lium in his terris, ita merebuntur (placet voce hâc uti ex sensu veterum, qui ea pro consequi usi sunt) olim hanc gloriam, ut Christus, quod ipse veridico ore promisit, nomina eorum tanquam velorum victorum, confiteatur coram Patre suo & coram Angelis ejus. Apoc. III. Hos ego dixi praedestinatos esse ad salutem, judicium à posteriori ferendo. Alioquin in profundum illud divinae praedestinationis mare immittere me nolo, satis autem tutò dici posse crede Deum ante jacta mundi fundamenta omnes credentes & mandatis suis obtemperantes servare, non credentes verò & immorigeros damnare constituisse, atque ita omnes in universum homines hos sub conditione fidei & obedientiae constantis, ad vitam, illos sub conditione incredulitatis & inobedientiae pertinacis, ad mortem praedestinasse. Augustini sententiâ stabiliri absolutae Praedestinationis, & Jansenii dogma, nosti. Hoc decernere nec meum est, nec hujus loci. Ego veteribus Ecclesiae Doctoribus, ipso Augustino toties, sed & Hie ronymo aliisque antiquis docentibus & monentibus, cum aperta Scriptura Canonica, ut sola infallibili credendorum & faciendorum magistra, quae etiam totius antiquitatis vox est, loquentibus, aures & fidem commodo. Caeterùm nuper accepi ab Amico quopiam Viro Illustri sequentia, quae hùc faciunt Dogmata Jansenistarum quae gratiam, liberum arbitrium, praedestinationem & id genus alia, quae captûs humani modulum excedunt, continent, ea sunt ejusmodi, ut ac iis disputare temerarium, & asserere mihi impium videatur. Omnem certè vim & libertatis Christianae usum eripere hominibus praepotentis gratiae virtute insuperabili, quicquid contrà emollienda tàm atroci sententiae comminiscantur, adversarii praedicant. Sed nos in alienam messem falcem mittimus. Jo non son Theologo, ut fatebatur ingenuè Pontificum nonnemo. Haec ille. Et ego profectô credo satis esse homini, si sciat in tempore à Deo revelata & mandata, & haec custodiat, ab aeterno verò decreta curiosè non inquirat. Quis fuit à consiliis Domino? Terrent illa Serutator Majestatis. Utinam omnes sapiamus ad sobrietatem, invitati & incitati istis Cometarum apparitionibus, quae certè vanae & frustraneae non sunt. Sed jam Vale, Vir Humanissime, & ignosce verbosae, ingenuae tamen libertati, mihi verò constantem retribue benevolentiam.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 660.4-8","label":"660.4 to 660.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/660.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/660.4"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 661.5-7","label":"661.5 to 661.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/661.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/661.5"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}