{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 68.5-7","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 68.5-7","ref":"68.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/68.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/68.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/68.5.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"At in rebus ipsis vitaque communi, sim Euripides sensit Cox ἂν γένοιτα χρρὶς ἐσθλὰ καὶ κακὰ (Mixtura quaedam est, sine mali nullum est bonum) Et mala sunt vicina bonis, liceat cum Ingeniosissimo Poëtarum Nasone dicere. Sicut autem vitium virtuti, ita infortunium prosperitati assidem certè insidiatur ex propinquo, saepèque ut ibi virtus, pro vitio vapulat, it hîc bonum pro malo reputatur. Quanquam & nil verius esse per omnia laetarum & tristium mixturam, & tam haec illis, quàm illa istis vicina. Et acu dunt quidem bonis quoque Viris tristia: sed sunt ei in promtu laeta solatia non tantùm ab exercitio, (quod solum nec imbecillitati humanae sufficit, nec rationi satisfacit) sed & à praemio virtutis petenda. Quamobrem quisque nostrum studeat, ut veram & genuinam virtutis rationem cognoscat & consequatur, & alteri eandem (ut omne bonum naturâ suâ libenter se diffundit) dictis & facti commendet. Hujus egregium exemplum vivat in animis nostris & serae posteritati commendetur RAUTENSTEINIUS. Lectori Salutem. Cum Gruterianum responsum tardius ad me perlatum fuerit, & tam meis quàm ejus literis contenta hùc potissimum respiciant, hîc potius quàm alibi, quod reliquum est communicationis nostrae epistolicae, visum est apponere, ita Rautensteinianae memoriae consecrata augeantur. Tu haec, & cuncta, boni & aequi consule. Vale. Hamburgo Roterodamum die 19. Octobris 1666. Ondum pleno responsionis ad priores literas Tuas officio ritè functa erat mea industria, multiplicibus iisque continuis laboribus impedita, & ecce Benevolentiae pulcherrinuper gemino literarum, diverso tempore datarum, junctim tamen ad me mum est termissarum officio, Tuum me debitorem fecisti.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 68.1-2-4","label":"68.1 to 68.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/68.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/68.1-2"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 69.1-2-4","label":"69.1 to 69.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/69.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/69.1-2"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}