{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 7","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/7.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Parisiis 2. Jan. 1665. Uod ad Cometam attinet, videris jam quae de hac re Tibi nunciavi eo, ipso tempore quo Tu in exquirendis his eras curiosus, ut de illis scires aliquid ex nostris oris. Ego non animadverto valde homines de eo sollicitos esse hic loci. Nam multi sunt. qui non habent quo se conferant, qui vellent libenter, ut exactionibus & aliis rebus, quae sibi minantur vel afferunt afflictionem, minas intentaret hoc ce astrum. Secundum descriptionem, quam Tu mihi facis de itinere quod Cometa) tenuit, Germania inde posset pati aliquid, sicut & nonnullae aliae regiones, Venetiis 2. Januarii 1665. ¶ Ultis noctibus hucusque praebet se videndum Cometa, supra istud caelum (hunc horizontem) qui est situatus inter duas configurationes, Corvi & Crateris, supra triangulum caudae Hydrae, distans à rostro Corvi gradibus 7. & ab Australiori Crateris gradibus 10. cum latitudine Meridionali graduum 28. m. 4. & quandoque extendendo radios suae caudae usque ad dictam Australio rem Crateris, quandoque verò transeun do usque ad duas ultimas Septentrionales, quae faciunt gradus 15. & inter dum amplius in longitudine. Color ejus est Saturninus & Mercurialis pallidus satis, cum motu ab Oriente versus Occidentem, simili illi motui aliarum stellarum, Norinberga 3. Jan. 1665. E Cometa, qui Strigonii, Budae, LAlbae Regali, & circa haec territoria simili modo videtur, jam quaedam exinde referuntur. Diciturque quod tempore Bethlemi Gabriclis istiusmodi (Cometa) se ostenderit variè. Partenta in Galliis vi sae. Cometa in lepore à priori diversus putatur. Varsaviae","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 6-2","label":"NARRATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/6-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/6-2"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 10","label":"CANVMIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/10"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}