{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 71","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 71","ref":"71","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/71","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/71.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":") commotione fiunt, sub judicii liberi incudem revoco, recordari sententiae, profunda cogitatione dignissimae, ab Eruditissimo illo Veterum Clemente Stromataeo latae: Diabolus causus peccatorum servis Dei suggerit, atque astutè hoc molitur, ut ipsi quoque secum cadant l. 2. Strom. Equidem, si sacra & profana omnia recto stare debeant talo, omninô ut divina justitia, sapientia & bonitas immobilis; ita & * humanae voluntati, & nulli astrorum Cometarumve vel fati Caldaici, Stoici Astrologicique necessitati subjectae, libertatique suae relictae, & ut virtutum vitiorumque studio, ita & praemiorum ac poenarum justitiae locus relinquatur necesse est. Acutè vero & verè Italus quidam, Aulae Illustrissimi illius Herois Stanislai Lubomirsen Palatini Cracoviensis Senatoris Gravissimi, familiaris ad Adamum Goslarium, scriptis sat cla rum, a nilosophum inter gentis nostrae Equites acutissimum (quo Avunculo merito glorior) dixit aliquando: Contra omnia disputari potest, contra bonae SIS potest. Video autem non paucos dogmatum illorum patronos mollius de his statuere, & sententiam suam magis in piam simplicitatem, quam illam minimè necessariam in theoria, maximè verò damnosam in praxi curiositatem flectere. Arque utinam omnes, voce urina monente, ad sobrietatem sapiamus, iis quae scripta sunt contenti, quaeque facienda & tenenda praecepta sunt, constanter adhaerentes! Profecto enim verissimum est, quod Illustrissima D. Vestra scribendo indicat, non eos qui dicunt, vel scribunt, sed qui faciunt (alias contrà vocem Christi multi forent, imò omnes electi, quia, Seneca, & experientiâ teste, omnes malunt disputare, quàm vivere) salvatum iri. Miserum profecto, qui quum benè doceat, malè vero vivat, ex ore suo judicabitur, & (liceat ita dicere) Deum quomodo eum condemnare debeat, instruit. O hominem sui immemorem, imo osorem! Qui bona ritè docet sed malè vivit: Est stulti similis, cui bona nota est Semita, quam monstrat: sed miser haeret Sordibus obscoenis, invia sectans.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 74.5-7","label":"74.5 to 74.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/74.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/74.5"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 71-2","label":"DE RAUTENSTEIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/71-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/71-2"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}