{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 71-2","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 71-2","ref":"71-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/71-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/71-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/71-2.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"Vidi autem jam olim hunc in navim Stultiferam Jodoci Badii ex invento Sebast. Brand. (uterque vir omnigena eruditione 15. seculo exeunte, claruit, & scripto illo tam jucundo quàm utili de genere humano benemeruit) fabricatam compactum, in Tartara ferri. Quis vero illo pejus tùm sibi tùm aliis consulit? Contrà semet ipsum enim verè ἀντκκεκειτοις sententiam tulit, & multos, quos servare debuerat ceu bonus ductor, perdit pessimus seductor. Hunc vel maximè, inprimis certè Cometa noster novus, tanquam caelestis Concionator sive Praeco potius monet de officio. Utinam Doctores Christiani non surdis auribus, saltem non contemptu piae veritatis, & studio rerum terrenarum obtura tis, haec fidelia & salutaria monita excipiant! Non equidem debent. Terrestres enim Concionatores isti caelesti obedire ante omnes par est. Quod si verò ego talia saepius repeto, & inposterum repetam, dum Illustrissimam D. Vestram aliosque talium amantes alloquor, praebita mihi praesertim occasione ac veluti data facultate loquendi, si vel iisdem verbis id fiat, spero me veniam apud aequum judicem consecuturum. Mallem certè vel tautologus quàm officii in publicum desertor ulla ex parte haberi. At verò possum me magno quoquè tueri auctore. Nam in diligenti quondam Quinti Curtii (qui Matthaeo Radero, Viro Doctissimo, est ab ordine primus & Attica apis ac Siren) lectione observavi, eum sui ipsius esse imitatorem. Nonnunquam enim res, aliquando sententias, immutatis verbis, sensu tamen retento, repetit, saepius phrases easdem adhibet. Sed venio ad alia. Et à Curtio quidem ad Curtium vestrum. A quo etiam aliquid Curtianum exspecto, quod commendet styli nitor & elegantia verborum ac sententiarum, quae in illo elucent, velut elegantissimae gemmulae insertae auro, vibrantes Divina perfectio absuintissima. Libertas humani ingenii salud justitis negari Magunt. Necessitate hominis vinIuncas III agitur. Pietas in caelum aluent. Electi, pietatris verae cultares, pauci sunt. Gometa efficii monet inprimis verbi avini praecener. brantes scintillas teneras & semina flammae. Socium ejus Schottum de fama nominis novi, & aliquando volente Deo, compellabo de argumento Cometico, tùm & de Vacuo. Utinam modò plurium corda, quod vita testatur, non essent metus divini vacua! Quod reliquum est Illustrissimae D. Vestrae de assiduo, & quidem inter tot morborum & occupationum impedimenta, literarum commercio, maximas ago gratias, eandemque diu ac feliciter benèque valere cupio ex animo Illustrissimae D. Vestrae Omni studio, cultis & officio","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 71","label":"DE RAUTENSTEIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/71"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 72","label":"STANISLAUS LUBIENIETZRI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/72"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}