{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 733.1-4","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 733.1-4","ref":"733.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/733.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/733.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/733.1.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Octavus enim dies agitur, ex quo ad Te literas dedi, quibus praeter caput & excerpta quaedam Historiae meae Cometicae, praecipuè quae ad atatem Hipparchi & Mithridatis, tùm ad Cometas Neronianos & circa mor tem Ludovici Pii visos spectant, specimina studii mei Chronologici ad te misi Cuncta ista Humanissimo Schotto, qui me non tantùm de tua prospera aletudine, sed & de studiis, praesertim Chronologicis, reddidit certiorem, ate curanda commendavi. His nunc addo alia ejusdem generis, quae & ad Tuam Chronologiam reformatam, & ad meam Historiam Cometicam pertinent. Cum enim hanc ex Tuo, Rockenbachii, Eckstormii & Alstedii catalego praecipuè componam, meritissimo in iis quae de hoc argumento ponis mihi dubia, ad Te ipsum recurro. Quis enim Te melius mentem Tuorum perborum explicuerit? Et quid ni haec, etsi Tua non essent, Tibi illustranda proponerem, Viro non tantùm vastâ eruditione & indefessa diligentiâ praedito sed & in Chronologia reformanda occupato? Video te optimè de republica literaria, licet tàm gravi senecta, mereri, & studia ut Geographica & Astro nomica, ita & Chronologica restituere & promovere. Quidni ergò Tuo quo que exemplo exciter, ut aliquid pro mea parte virili tentem, & studium rei literariae juvandae mihi quoque inesse, licet tenue, tester apud re? Accipe ita que haec & priora ab amica & studiosa manu. Vides me inter multorum alioium laborum impedimenta meum saxum volvere ad metam. Cum enim antè oliduum octogesimo quinto Cometae, quem Tibi & Rockenbachio debeo, appropinquaverim, hodie centesimum secundum ferè absolvi. Hunc cùm Rocdenbachius eodem anno quo Arcadius Imperator & Stilico vitam cum morte ommutârunt, fulsisse dicat, necessariò in ann. Christi 408. communem, ve sum 410. retrahendum mihi esse judico, licet in 412. ab Auctore positum. llam & antea animadverti Rockenbachium cum Funccio aliorum rationes quaiennio excurrere: ut cùm Chrysostomi mortem in ann. 411. ponunt uterque, squam reliqui in 407. uno animo ponunt. Sed venio ad alia Te propius speantia. Velim abs Te doceri, quo Auctore Cometas produxeris anni 130 llsuardo Regi Angliae faustum, 213. & 363. quos nullus Auctorum, quos vidi, femorat. In eodem illo indiculo faustorum & infaustorum Cometarum dum dmorte Agrippae loqueris, annos circiter 13.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 732","label":"732","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/732","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/732"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 733.5-6","label":"733.5 to 733.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/733.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/733.5"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}