{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 78-2","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 78-2","ref":"78-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/78-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/78-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/78-2.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"STANISLAUS LUBIENIETZKI. Ratis bonâ Hamburgum die 16. Aprilis 1665. lin Tiam lucente Cometâ novo, permulta quae Deo displicent, elucent. Hîc Eillic varia fiunt, tractantur & parantur, plura quae avaritiam vel ambitum spirant. Fortè quae nuper concessa legibus pactorum sunt vel adhuc concedentur, olim vindicabuntur, ut mutabiles sunt rerum vices, animus verô dominandi avidus, & libidine regnandi corruptus, omnium repagulorum oblivisci, omnia sufquè dequè habere solet, dummodo quod ambit, consequatur. Quae fata Poloniam Vestram mansura sint, unde multa alia dependent, in solo aeternae Providentiae libro reperiri posse puto: ita confusa nunc ibi sunt & corrupta omnia. Neque verò puto Proceres Regni continuò meditari de successore, fortè nec eligendo via ordinaria, sed per extraordinariam intrudendo. Sed quicquid exteri cupiant molianturvè, Polonorum erit sedulò agere, ne quid damni Respublica eorum vel libertas avita, qua tamdiu per orbem universum claruerunt, detrimenti capiat. Quod tanto magis Nobilissimae genti vestrae opto, quia illud sine nostro non fieret incommodo. Quae de negotio Cometico ad R. P. Curtium ante biduum scripsi adjungo. Sunt autem haec: Heic quoque, ut alibi, denuò Cometa conspicitur, qualem R. Vestra describit: mortalibus ideò magis anxiis & perplexis, quod hic annus talium insolitorum siderum tàm ferax est prae aliis: quin & prudentiores timent, non tàm ob siderum, quàm eorum consiliorum positum, quae hic illic nunc per Europam agitantur, ac nil nisi bella magnasque rerum mutationes & revolutiones portendunt. Inter haec omnia tamen met in sententiâ persto, quod scilicet nos in divinam voluntatem ac manum absolutè resignare, Divina voluntas ubique & tunc neque astra nec aspera formidare debeamus. Spero autem brevi me habiturum, spectunda & quae Hevelius Cometologiae, quam parat, nunc praemittit. Tum quae Hamburgensis Amisectandn.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 78","label":"STANISLAUS LUBIENIETZKI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/78"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 79","label":"STANISLAUS LUBIENIETZKI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/79"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}