{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 79.1-3","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 79.1-3","ref":"79.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/79.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/79.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/79.1.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Ita neque illa tempestate tantae calamitati deerat laetitiae mixtura. Est autem non postremum solatii argumentum, inundante adeò gravis metûs & periculi procellâ, nec publicè nec privatim obrui & ad extremum miseriae non venisse. At verò è vestigio secuta tunc sunt meliora. Alaricus enim direptâ Italiâ inhians Siciliae repugnantibus ventis adire eam non potuit. Cum autem in Calabriam revertit & Consentiam validam urbem expugnavit & diripuit in medio curarum & victoriarum aestu. Anno 411. & ipse rebus humanis exemtus est, & Italiam adeò felicis & rapacis hostis potentiâ trepidantem magno exemit metu. Hujus affinis & successor Atausus eodem temporis articulo Placidiam Imperatoris sororem captivam, honestè tamen habitam, quòd natalium splendore, formâ & moribus placeret, uxorem duxit. Cujus prudentiâ institutum ejus de Roma evertenda & in Gotthiam convertenda impedivit, & ad servandas pacis cum Imperatore initae leges perduxit. Quae dum aguntur, (Sigonii verba sunt, Honorius, Urbe cum Pontifice Innocentio repetita, Vicennalia uno anno anticipata peregit, credo, ut moestam ex accepta calamitate civitatem sacro aspectu suo, atque Augustralis Aulae praesentia, & hilari solemnis ludicri laetitiâ recrearet, atque in spem fortunae melioris erigeret. Dehinc Constantinus ille tyrannus, homo inquietus, unà cum Constante jam tyranno oppressus, cum Hünnis, qui Asia & Thraciâ edomitâ in Pannoniam se effuderunt, Honorius cùm resistere eis non posset, consilio meliore (ut verbis Sigonii iterum utar) animo ad pacem converso foedus cum eis, datis acceptisque obsidibus fecit. In Oriente Theodosius Augustus annum aetatis agens undecimum, Imperit verò decimum Constantinopoli decennia celebravit. Sequenti anno 412, Honorio nonum, & Theodosio quintum Consulibus, Atausus tandem cum omni Gotthorum exercitu Italiâ cessit, atque in Galliam transgressus, sedem Narbone, atque in proximâ regione sibi, & Gotthis suis ex foedere, Constantio concedente, locavit. Quo facto, Honorius Romam repetiit, ac laetus, tanquam exonerata aliquando tandem incumbentium Gotthorum mole Italia, secunda Vicennalia ludorum apparatis magnifico edidit, populo Romano post diuturnas tenebras lucem se tandem aliquam otii ac libertatis aspicere gratulante. Haec autem ad annum 412. referuntur, & insignem tristium & laetorum vicissitudinem monstrant. * l. II. de Occid. Imp. ad ann. 411.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 78.5-6","label":"78.5 to 78.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/78.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/78.5"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 79.4-6","label":"79.4 to 79.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/79.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/79.4"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}