{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 791.1-4","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 791.1-4","ref":"791.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/791.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/791.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/791.1.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"mihi, ut & illis à me communicatis tales praefigam titulos) edam, quae nondum ab aliis communicata acceperam. Sunt enim inter haec quaedam, quae jam inserta sunt operi: ut observationes Olomucenses, Parisinae, Romanae & aliae nonnullae. Ita pro his chartis exemplum libri, quamprimùm editus fuerit (quod ut quàm ocyssimè fiat omnem do operam, praemissâ jam primâ libri parte in Hollandiam, & secundam cras Deo dante missurus, cum omnibus meis Tuisque schematibus, quorum incisio aeri multum requirit temporis à me habebis. Faxit Deus Opt. Max. ut dignus inveniar, quò non tantùm cognitu, sed, quod praecipuum est, & factu digna Orbi Christiano proponam. In eo enim sum, ut utile quoddam Philosophiae, non tantùm Theoreticae, sed & Practicae exhibeam compendium, saltem specimen, Principibus & Viris Rempublicam tractantibus maximè accommodum. Tu coeptis fave, & à me nil nisi ea, quae ab homine ingenuo meritò exspectanda sunt, exspecta. Fac ut sciam an, licet haec Tua lucem sint visura, cuncta Tibi restituere debeam? an verò eadem impresso exemplo, tùm & aliis officiis, quae in mea fuerint potestate, pensare possim? Accipe nunc pauca haecce, quae nuper ab Hevelio accepi, ad Kircherum dedi. Nobilissimum Dominum Residentem Brandenburg quicum mihi singularis necessitudo intercedit, per hos aliquot dies compellare non potui: mox tamen officio meo defuncturus. Ampliss. D. Parens ejus etiam nonnulla ad opus meum dabit, Plurima verò Illustrissimus Ille Neoburgicus Minister & Legatus D. Rautensteinius, Amicus utriusque no strûm, cujus de Tua eruditione & humanitate spes & pollicitatio me non fe fellit. Unum addo. Observatio Romana & Franequerana docet me Cometam observatum esse, ibi in Aprile hîc in Februario & Martio (& quidem ab illo qui in Lepore apparuit diversum) ad cingulum Andromedae Septentrionalius hoc Hevelius negat. Velim mihi paucis dicas, quid de hac re statuas. Quae de his Roma, Bononia, Dantisco & Franequera exspecto, postquam ea acapero, Tecum communicare non negligam, si Deus utrique nostrûm & Amius illis vitam prorogarit. Vale, & me constanti benevolentia prosequere. Herbipoli Hamburgum die 15. Julii 1665.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 790-3","label":"CHRISTOPHORUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/790-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/790-3"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 791.5-6","label":"791.5 to 791.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/791.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/791.5"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}