{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 805.1-4","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 805.1-4","ref":"805.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/805.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/805.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/805.1.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Ergò & consequens patet. Si quis negaverit Cometam ratione apparitionis suae signum esse, negaverit idem quoque esse ex genere τ πρὸς A. Ergò Cometa ens absolutum erit. Ergo perfectionis vel ornatûs mundi causa elucescet: quod utrumque statuere inconveniens est. Cum mundus suum ornatum & perfectionem ex primaeva statim ccatione obtinuerit. Aut dicendum Deum & Naturam aliquid frustrà agere. Proindè ipsi Cometae veluti statuae quaedam Mercuriales at mobiles, à Deo certis quibusdam Rebuspublicis praestitui & praefigi rectè dicentur. Si certis Rebuspublicis praefigi negaverimus, signi rationem evertemus, cum signa non rerum ragarum signa dicantur; sed talia quae G δὲ A indicant, si non aliter, at saltem ex intentione ejus, qui signum instituit. Quod hominum solertiam attinet, an possint aliquid exinde eruere? an subjecta certa determinare? quàm verè? cur huic non alteri? ea partim ex prioibus fluunt, partim ad Astrologiam pertinent. Brevibus. Si Cometae sunt ex genere relatorum sive signorum, finis eorundem utique dabitur & 8 (signifiratio) & à Subjecti sive Politiarum. Cum aliàs frustra immitterentur à Deo jusmodi fidi Achates, quorum vocem nullus intelligeret: Deusque fine suo lustraretur & homo ludificaretur. Quibusdam regionibus in vasto hoc terrarum imphitheatro bona quaedam obvenisse, non diffiteor. Habet enim Cometa estrictam suam significationem, quod ad mala & subjecta, quibus portendit. Ut iniqui fuerint qui omnium, quaecunque mala in tota rerum Universitate contingunt, praenuncia signa & eventa ad Cometam referunt. Proinde ita fuurorum significator existit, ut tamen nec suetas Naturae vices, nec liberum ho ninis arbitrium tollat, nec mala sua omnibus omninò locis praefiguret. Quod conjecturas meas attinet, Cometam signum concomitans voco, rerum non longe saturarum, sed jam jam praesentium, & quae modò fermentantur. In scripto praesenti (quod aequi bonique consulere velis, oro) numero 18. sub calcem, Continuatione numero 33. expresse ajo: Deum pro singulari sua bonitate sipientissima cura, potentiae hocce opus, Magnatibus veluti Mercurium queniam immittere, eos à conceptis jam conatibus deterrendo; secus si faxint, pessima quaeque & subversa in fine consilia passuros. Hic nihil curiositatis. Eo enim ine id signum in caelo à Deo Optimo conspiciendum omnibus patuit, ut mositor esset, & homines eo terriculamento sapere discerent.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 804.5-7","label":"804.5 to 804.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/804.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/804.5"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 805.5-7","label":"805.5 to 805.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/805.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/805.5"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}