{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 9.5-2-7","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 9.5-2-7","ref":"9.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/9.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/9.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/9.5-2.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":208,"text":"Et certe sine Cometis assiduas esse aëris mutationes, etiam illas insignes, experientia docet. Nec non siccitatem & caliditatem, quam à Cometis praecipue effici Cometarii & Cometomantes vulgo dicti contendunt, salutiferam & frugiferam extitisse. lidem tamen illi Viri egregii, quibus & Fienum & Fromondum & Cysatum aliosque viros longe doctissimos addere licet, Cometas signa malorum esse artificialia ex institutione scilicet sive intentione divina, concedunt. Horum sententia media mihi placet, ne hinc suspiciamus, illinc despiciamus Cometas. Equidem & Scaliger Cometam rerum signum propter cohaerentiam dici posse largitur. Ita & hîc Vir in Republica literaria praestantissimus à nostris stat partibus. Sed & Grynaeus, qui Cometas signa (quin & causas quodammodo) mutationum aëris, non tamen necessaria, & imminentis vindictae, ut ille ξιφίας urbi Jerusalem integro anno incumbens, non tamen naturalia, esse fatetur. Tantum de Signis. Pauca de portentis, prodigiis & ostentis. Haec ferè idem denotant, portenta à portendendo, prodigia à prodicendo vel praedicendo, ostenta ab ostendendo deducta. Portenta vel divina sunt, de quibus Sacra volumina, vel naturalia, quorum scilicet in natura ortus est, & quorum ratio ex naturalibus caussis reddi potest. Inter haec & Cometas Grynaeus ponit: omnem tamen necessitatem Physicam à Cometis, etiam dum eos mutationum aëris signa vocat, ut diximus, removet. Joannes Milichius, Vir itidem doctus & Commentator Plinii Egregius, Cometas* ut & trajectinos & chasmata & reliqua meteora incerta prodigia; eclipses verò aspectus & conjunctiones Planetarum certissima vocat.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 9.1-2-4","label":"9.1 to 9.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/9.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/9.1-2"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 10.1-2-4","label":"10.1 to 10.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/10.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/10.1-2"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}