{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 91","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 91","ref":"91","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/91","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/91.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":440,"text":"Contrà caeteros magnis me Auctoribus, Rautensteinio, Heinsio, Hevelio, Bullialdo, & aliis seculi nostri luminibus, quibus instituti mei rationes patent, tuebor. Ecce verò Clariss. Bullialdi literas Kal. Majis ad me ea de re scriptas, hodie mihi redditas! qui postquam omnia, etiam Mathematica, ad me hinc inde his quoquè diebus (ut heri à Clarissimis Viris Placentino & Bütnero singularia quaedam accepi) missa, tùm quae à variis viris doctis & rei Astronomicae insigni scientiâ praeditis, in dies exspecto, videbit, spero cum mihi de instituto opere gratulaturum, & nonnihil lucis, alienae quidem, sed à fulgentibus in caelo Mathematico sideribus profectae, rei Astronomicae me attulisse agniturum. Caeterum vel ob sola Politica & Ethica institutum meum illi non displiciturum in his literis animadverto. Atque hoc mihi suffecerit solum, paucis quoque lectoribus, illis scilicet ob verae sapientiae & virtutis studium laude dignis, quique soli de rebus legitimum judicium ferre possunt debentque, contento futuro. Quod etiam palàm in mea ad Lectores praefatione declaro. Quod quae aliquando in juventute didici, resumam, & ad usum hâc maturiori aetate, tantorum caelestium signorum occasione, transferam, multis impellor rationibus. Studio scilicet (quod mihi antè omnia est) boni publici promovendi, bonis caeteroqui laudatis Viris placendi, tùm verò etiam posteritati mea consulendi, sed & aliis exempla industriae imitari volentibus. Dicam ebrietati sive ea in Graecia, sive in Germania, sive in Gallia, sive in Anglia, sivae in Polonia, sive in Hungaria, sive alibi terrarum inveniatur, impingere, si cuique virtutis, cumprimis* Sobrietatis (quam tantoperè & toties Cicero, Plutarchus aliique gravissimi Auctores & Praestantissimi Viri dictis & exemplis commendarunt) sectatori convenit, nec mihi indecorum vel iniquum, licet peregrino, videri potest. Vitio enim vertendum nulli est qui vitia excutere studet, idque boni publici, in quod ebrietas infinitis peccat modis, respectu citrà omnem verborum acerbitatem (quâ, illa praesertim, quae cum contumelia aliqua conjuncta est, monita satis per se gravia & ingrata, careant par est) agit. Ejuscemodi salutaribus monitis, quae nusquam non apud virtutis studiosos locum inveniunt, refertum erit opus meum, quod mihi nec labore (inter tot & tantos praesertim alios labores continuò exantlandos) nec sumtu exiguo constabit. Spero autem illud non paucos Fautores, quosdam etiam Patronos & Maecenates inventurum. Certissimam tamen & optimam mercedem exspecto à Deo, qui optimè cordis mei instituta novit, & conatus meos pervidet. Semper enim singularem ejus & verè paternam providentiam adhuc expertus sum. Venio ad alia properante ad finem epistolâ. Apud R P. Curtium velim Illustrissima D. Vestra responsum urgeat. Magni enim facio Virum illum ob eximiam eruditionem, quam in literis ejus, licet brevioribus, ad Illustrissimam D. Vestram scriptis, perspicio. Senectus, quae juventute ut prudentior ita & morosior solet esse, ferenda est. Nam quod Horatius teste quotidiana experientiâ ait: Multa senem circumveniunt incommoda: vel quod Quaerit & inventis miser abstinet, ac timet uti: Vel quòd res omnes timidè gelidequè ministrat, Dilator, spe longus hoc","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 90-3","label":"DE RAUTENSTEIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/90-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/90-3"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 28","label":"DE RAUTENSTEIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/28"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}