{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 931-2","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 931-2","ref":"931-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/931-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/931-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/931-2.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":413,"text":"Ostquam multos Praestantissimos omni eruditione & laudis genere Viros, Rautensteinium, Brussellum, Guerichios, Hevelium, Bullialdum, Bartholinos, Kircherum, Ricciolium, Curtium, Schottum, aliosque, quos enumerare longum foret, sed & Tuum juxtaque meum Heinsium, scripto conveni, Te quoque convento opus fuit. Non sunt mihi, puto, hujus facinoris sperose apud Te quaerenda praesidia, qui quibus legibus in Republica literaria uratur, optimè, si quisquam alius, nosti. Senatum voco Philosophicum, nullo meo merito à sola Regina bonarum mentium libertate Reipublicae litera tae studiosissima, Consul creatus. Absit invidiosa jactantia dictis. Nullum pul thirius, quàm verae laudis, benè de genere humano merendo, certamen: squo nonnisi ignavissimus quisque succumbit, & industriae paratam coronam praeripi sibi patitur. Hac de caussa ad Vos, Patres Conscripti, refero de Co metis, eorum ortu, motu, operatione, & praecipuis Christianae vitae officiis aelestium istorum, ut sic dicam, Consiliariorum hortatu faciendis. Mirabun ir plures, non Tu, meam, hominis in his terris peregrini ambitionem. Non iffiteor eâ me duci, sed illa populari, quae in laude jam olim posita, quam se in se ingenua & modesta agnovit sapientia. Benevolentiam me omnium roborum & laudatorum nullo officii aut ambitionis in quenquam genere omisso (quod fore tranquillitatem fortunae & animi quaerentibus sueto cum aequitate facere, um Suetonio Tranquillo dicere licet) captare, palam fateor. Ambitiosis quosne studiis & literarum commerciis tot Virorum Clarissimorum amicitiam & idicia de re proposita me consecutum esse, res ipsa, me tacente, loquitur. didum ambitio, avaritiae nutrix, turbida, terras mariaque caelo, & sacris ilibusque nexibus juncta pectora vario miscet motu: me ambitio industriae trix quieta, terras mariaque caelo & omnibus nexibus devinciens, Christiana pistora & vario miscens officii studio, tenet. Hac verò ratione, ut dulcia hoestis, honesta utilibus, utilia necessariis misceam. Nam in opus meum quod molior, non sola Mathematica, sed & multa Physica, Politica, EthiHistorica & Oeconomica, ac decerptas plures Philosophiae particulas jeci. Eximium me ab invidia non fore, quam nec eximii Viri effugere sunt, imò ei vel maximè obnoxii sunt, facilè ex tot exemplorum copia, sim argumenti magnitudine & varietate augurari licet, quod & sola mens porida augurare posset. Sed me in proposito confirmabit tot praeclarorum ilbium Virorum, quos mihi imitandos, ut hominem frugi decet, sumsi, so setas, haud profectò miserum solatium. Addet animum & certa spes, fore ut tontra livorem & injuriam tot habiturus sim vindices, fidem auctoritatis prae stare aptos, & invidiâ omni superiores. Tu quoque Vir Clarissime, Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem. De ortu, Hugenium cur Auctor compelles literis, Eidem instituri sui rationem exponit & ad traRandum argumentum Cometicum eundem invitat. Laudis verae certamen licirum, imo laudandum. Ambitio quae litita & in laude posita. Mistura cum indicio fiat. Delectus in rebus fiat. Invidia non","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 931","label":"XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/931","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/931"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 932","label":"XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/932","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/932"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}