{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 935","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 935","ref":"935","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/935","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/935","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/935.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Atque hic, fateor, à recepta vulgo sententia, justa libertate usus, abii, Cometam enim nil cum determinatione Physicae necessitatis significare sentio. Verum tamen tanquam Illustre, memoriale & doctrinale (ut in Scholis loqui amant) signum ad Ethices mentem BONA BONIS, MALA MALIS, praenunciare & portendere, latius id vocabuli accipiens, omnesque officii, muti Praeconis & Consilarii ritu, commonere judicio. Totum opus variis Physicis; Ethicis, Politicis, Oeconomicis aliisque utilibus vitae regulis adspersi. Ne quid de Mathemalicis, Historicis & Chronologicis dicam, ex quibus illud compositum. Obserrationes multas & accuratas, quas utraque Germania, Gallia, Dania, Suecia, Britannia, Italia, Prussia, aliaeque regiones excluserunt, Rautensteiniana, Curtiana, Guerichiana, Heinsiana, Heveliana, Bartholiniana, Bullialdiana, Graviana, Placentiniana, Leuneschlossiana, Oleariana, Busmaniana, Bereniana, Riccioliana, Kircheriana, Schottiana, Büthneriana, aliorumque Virorum omni laudis genere praestantissimorum benevolentia deprmosit. Harum plures ari incidi curavi. Addo, monitu Amicorum & figuras Cometarum, quorum quidem historiam cum aliqua cura ab Auctoribus compositam inveni. Cuncta haec celeberrima Almae Bataviae Vestrae metropolis, Amstelodamum edet accuratè, ut solet, quantum quidem Auctore longe dissito fieri potest. Habes, Vir Eximie, breviter expositam instituti nostri rationem. Quid plura? Libertate Philosophicâ, ambitioni, sed illi in virtute positae, indulgens, Senatum cogo, Teque in eum, undique officiosus, invito. Nil mihi, multum tot magnis nominibus, Tuaeque existimationi, totum quod dederis, egregio publico & serae posteritati dabis. Vale & feliciter age, ac mihi, si mereor, fave. Hamburgo Hagam Comitis die 26. Maji Gregor. 1667. Icet non dubitem literas meas Kalendis Februariis Gregorianis ad Te datas, quas bonae notae Amico commendaram, recte Te accepisse, cum tamen nil responsi ad meas manus pervenerit, mitto tibi illatum exemplum, ut quanti nomen Vossianum & bonas literas faciam, testere, Teque cuncta ad Te scripta, publico me committere, faciam certiorem. Velim itaque mihi quamprimum, si per valetudinem licet, respondeas, ut Tua hisce meis in tempore subjici possint. Vale & mihi fave. Cccccc 2 XXXIX. COMLangium ilb. cur posi amnes Aucto de argument Camerico compellet. Danicae gentis encomium Auctor stridiorum sinFunt rationem Langi, exponit. Hafniae en comium, Lugdem Bat. Inus. Daniae Regi elugitem. Operis hujus utilita mul XXXIX.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 934","label":"XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/934","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/934"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 936","label":"COMMUNICATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/936","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/936"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}