{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 94.1-4","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 94.1-4","ref":"94.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/94.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/94.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/94.1.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"Linguam tamen Gallicam, Italicam, Hispanicamquè ex parte meopte ferè Marte inter alia addidici, saltem ut intelligere eas possem. Sed cur ego hîc talia? Nempe quia in his quae mihi Generosa D. Vestra operis sui de Cometis subinde mittit experimentis, video eandem variarum linguarum notitiam sibi comparasse. Velim autem hoc maturari, ut quamprimum lucem videat, quod luce dignum est, praecipuè ob tam salutaria monita, quibus omnes, initio à Viris Principibus facto, maximè opus habent. Hic quoquè talia non inutiliter commendari possent, ut id praestarent quod cum virtute & laude conjunctum est, in animis eorum qui publica negotia tractant. Crediderim autem in nobis quoque boni aliquid istos Cometas operari. Nam verum quidem est, quòd ante aliquot septimanas eo hic omnia inclinare videbantur, ut & haec diuturna Comitia non solùm sinè fructu sed & magno Reipublicae periculo & luctu dissolverentur. Sed jam melior, laus Deo, spes affulgere caepit. Cum enim potissimae controversiae inter Collegia statuum suprema (Electorum scil. ac Principum) versentur, quando hi circa differentias suas, quod ad electionem & capitulationem Regum Romanorum attinet, convenerint, reliqua omnia facilius sese dabunt, ut membra Sacri Imperii cum capite suo & inter sese arctius unita, omnibus externis machinationibus eò facilius fortiusque resistere queant. Quod certè si unquam, nunc nobis necessarium erit ac salubre, cum videamus undiquè in vicino orbe Christiano eas oboriri discordiarum & bellorum scintillas, quae in maximam flammam universorumquè perniciem facilè erumpere possint, nisi divina misericordia id singulariter avertat. Quam an ritè recteque demulceant propitientque, qui vano Christianorum nomine hodie gaudent, re saepius carent, ambigendum est. Optandum verô, ut tandem omnes nostro malo edocti sapiamus, & meliora agendo meliorem quoque sortem opperiamur. Suus enim cuique animus ex conscientia spem praebet. Utinam & in vestra Polonia Cometae isti id quod legibus antiquis, aequitati, & non tantum illi Reipublicae, sed universae Christianae salutare sit, efficiant! Sed lucebat Cometa dum mense Dec. & Jan. priora celebrarentur Comitia. Et tamen illa contentionum, factionum, discordiarum & periculosarum sententiarum plena erant, ad ultimum rupta. Nec iste novus Cometa aliquid boni effecit. Ego certè maximoperè doleo cum bonis omnibus, necdum vestros modum vel media invenire potuisse, tantopere agitatam Reip.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 30-2","label":"STANISLAUS LUBIENIETZKI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/30-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/30-2"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 94.5-6","label":"94.5 to 94.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/94.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/94.5"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}