{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 97.5-2-8","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 97.5-2-8","ref":"97.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/97.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/97.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/97.5-2.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"Tristia quae Cometam hunc praecesserunt, anno saltem 537. ad Cometam qui proximè praecessit videnda. Annus 538. laeta tristiaque attulit. Laeta Romanis Narsetis cum auxiliari exercitu in Italiam adventu gaudentibus, & rem prosperè contra Gotthos hic & illic se dedentes, sine sanguine quoque gerentibus. Ita enim Urbinum, ita tota Aemilia recepta. Triste vero & luctuosum evenit Mediolani deditio Gotthis, & per eos fidei datae immemores, urbis eversio, & 300. millia hominum caedes facta. Ex eo Mediolanensis & Picenus ager belli, ut fit, fructum, diram famem & pestem, tulit. Haec tamen an praecesserint an verò secuta sint stellae crinitae apparitionem ex auctoribus non apbaret. Proximo anno novus Cometes, sed in terra arsit. Nam dum fortuna belli Romanis magis propitia esset, Franci afflictas Gotthorum vires audientes, cupiditate occupandae Italiae exarserunt (verba sunt Sigonii) ac foederis cum Gotthis & Romanis icti obliti, cum centum hominum millibus, Theodeberto rege duce, in Liguriam descenderunt, ac, Pado transmisso, ad castra Gotthorum venerunt, qui eos tanquam socios auxilio venisse rati, hilariter exceperunt. Verum mox castris exuti Ravennam se tropido agmine contulerunt. Franci linis castris, sed sine milite, potiti, res necessarias inventas brevi absumserunt, & carne hovillâ, & aqua Padi repleti (neque enim aliud in iis locis esculentum, aut potulentum crat) slatim dysenteriae morbo correpti sunt, ac tertia pars perierunt. Belisarius ubi Francos adesse, & Joannem Martinumque victos fugam caepisse audivit, literas ad Theodebertum scripsit, mones, ut foedus servare, neque Imperatorem bello lacessere vellet. Quibus lectis, Theodebertus pudore captus, multis ex suis amissis, domum repetiit. Haec mala iste vicinior ambitionis Cometes portendit. Paulò post Belisarius Faesulas & Auximum deditione accepit. Mox admoto Ravennae exercitu cum Vitige, Francorum amplis promissis tertiora Belisarii praeferente, pacem contra Gotthorum, modestiam suam regni Italici oblatione tentantium, & Narsetis aliorumque aemulorum artes salvâ per omnia & su fide & Imperatoriâ majestate, & hostis ipsius hoc rerum statu petitione, composui, ac Vitigem cum uxore & regia praeda in Orientem, quo ad bellum Persicum propulsandum vocabatur, abduxit. ido omnium CXXIII. Anno Christi 540. hoc est, anno imperii Justiniani 13. Cometa pluribus alit bus apparuit, primâ quidem parte viri magnitudine in Occidentem versus, posteriore autem longè major in Orientem spectans: Solem in Capricorno existentem, ipse in Sagittario sequebatur. Xiphiam vocant, quòd longè in acutum tendat, nonnulli Pogoniam.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 97.1-2-4","label":"97.1 to 97.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/97.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/97.1-2"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 98.1-2-4","label":"98.1 to 98.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/98.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/98.1-2"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}