{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum 99-2","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 99-2","ref":"99-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/99-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/99-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/99-2.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"electionis, & sic de integra libertate periclitentur, sapere tot malis, quae iniquitatem antiquis legibus adversantem sequuntur, edocti volunt. Scribitur tamen eos apparitionibus illis Cometarum perculsos, ideoque publicis jejuniis & precibus certos festos & ab omni opere cessantes dies indictos esse. Sed ad propitiandum Deum illud ante omnia agendum est, ut & festa & Sabbatismos agamus a malis operibus, utque ociosi ab iisdem simus, & nihil agamus illorum quorum opus est vitium, nec non vitiis abstineamus, à malitis jejunemus rerumque alienarum cupiditatem cohibeamus, sicut passim Gregorius Nyssenus, Pater ille Patrum Graecis dictus, docet. Tum illud hic quoque adsit necesse est, ut justitia & aequitas in tot nobilissimis familiis religionis caussa communi patriâ, in qua omnes nos pares esse avita Reipublicae constitutio vo luit pulsis, violata, & veluti cum illis in exsilium missa postliminio revocetur, & parentum foedus toties de libertate religionis servanda ex aequo ineuntium institutum, sine ullius noxa conservetur. Ideò, ut alias legum & justitiae corruptelas praeteream, non mirum est allisam ad hos scopulos Reipublicae navim, variis externorum & domesticorum motuum agitari ventis, & cum procellis ad naufragii periculum luctari. Imò verò & mihi ex officio debitae in patriam pietatis, & cuiquè justitiae bonique publici studioso, dum tenebricolae procellae illi incumbunt mari, faces ardentium admonitionum; facibus Cometarum prospera & adversa orbi illaturis praelucentibus inferendae sunt, & Respublica in exrremum conjecta discrimen illis Horatianis compellanda verbis O navis referent in mare te novi Fluctus. O quid agis? fortiter occupa Portum. Conventus ille Lithuanicus, avito instituto multis aviti moris retinentioribus","prev":{"citation":"Theatrum cometicum 99","label":"PVMEIM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/99"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum 99-3","label":"PVMEIM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/99-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/99-3"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}