{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum cometicum xi","citation":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum xi","ref":"xi","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/xi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/xi","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/xi.md","author":{"name":"Stanisław Lubieniecki","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki"},"work":{"title":"Theatrum cometicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum","urn":null},"verse":false,"words":407,"text":"Licet verò paratus essem cum Antalcida, si fortè opus foret, dicere, Mihi cano & Musis, addo & liberis meis, quibus hoc industriae probae momentum jure haereditario boni parentis monumentum relinquo: vel cum illo, Satis sunt nobis pauci Lectores, satis tenus, satis nullus, saltem cum illo veteri Poëta, qui ab auditoribus suis frequentibus desertus, solo Platone excepto, Legam, inquit, nihilominus. Plato enim unus mihi est instar omnium: Tamen spes minimas de nostro conatu, & iniquam de cunctorum doctrina, & virtutis studiosorum benevolentiâ fovere nolo. Hanc potius mihi certo promitto. Tanto plus cum talibus auctoribus rem hanc arduam aggressus sim, Illustrissimo scilicet Rautensteinio Ministro Statûs & ad Conventum Imperii Legato Neoburgico, Nobilissimo Heinsio Foederatorum Belgarum ad Serenissimum Regem Suecorum Oratore Ordinario, Clarissimisque Viris, Hevelio, Bullialdo, Bartholino & aliis, quibus quantùm fidei non tantùm hîc, sed & in omni laudum genere, tribuendum sit, ipsaeque literae undique debeant, orbis novit. Neque verò illud quoque vitio mihi verti poterit, si sublimia subtilium Philosophorum, & Celsorum Mathematicorum vota non expleverim. Dari quemquam sub Sole, sub quo nihil est ab omine parte beatum, imo sub quo, ut sola inconstantia constans, ita sola imperfectio perfecta est, qui hoc praestiterit, jurè ambigo. Rursus audi Plutarchum: In omnibus perfectionem assequi nemo potest lib. de educ. lib. Inveniet tamen & hîc credo, ubi se exerceat in omni genere laudis felix industria, quosve veneretur imiteturque. Nam quis dubitet nomina tanta sequi? illa dico illustria & clarissima Rautensteiniorum, Hensiorumque (quibus virtus ac eruditio publicos decrevêre honores) tùm Heveliorum, Bullialdorum, Curtiorum, Kircherorum, Riccioliorum, Schottorum, Bartholinorum, Rudbeckiorum, Forneliorum, Leuneschlossiorum, Placentinorum, Graviorum, Busmannorum, Büthnerorum, Oleariorum, Gruterorum, Clarissimorum seculi nostri Oratorum, Poëtarum Philosophorum ac tot in specie Mathematicorum, ut Viros Doctos hâc in Urbe agentes Huswedelios, Kirstenios, Mulleros aliosque nunc taceam. Atque haec multarum Observationum, narrationum, & judiciorum (quibus me tot Virorum in omni laudis genere Praestantissimorum benevolentia beavit) varietas arridebit spero, palato tuo. Nocet haec in victu quotidiano plurimùm & tamen placet. At in re literaria & prodest plurimùm & meritò placere debet. Audi Syrum: Jucundum nihil est, nisi quod reficit varietas. Et Plutarchum rursus: Varietas delectat & hic (in oratione scil.) & ubique ut in auditionibus & spectaculis, libro de lib. educ. Nempe ipsa natura non ad unam formam opus suum praestat, sed ipsa varietate se jactat: teste Seneca lib. 7. nat. Denique non omnes eadem mirantur amantque: Carmine tis gaudes, hic delectatur jambis: Ille, Bioneis sermonibus, & sale nigro. Tres mihi convivae propè dissentire videntur, Poscentes vario multùm diversa palato. Quid dem: quid non dem: renuis tu quod jubet alter. Quod petis, id sanè in visum est acidumque duobus.","prev":{"citation":"Theatrum cometicum x-3","label":"STANISLAUS LUBIENIETZKI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/x-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/x-3"},"next":{"citation":"Theatrum cometicum xi-2","label":"STANISLAUS LUBIENIETZKI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/xi-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/xi-2"},"credit":{"text":"Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum","quality":"ocr"}}