{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 18.4-5","citation":"Stjepan Brodarić, Epistulae 18.4-5","ref":"18.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/18.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/18.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/18.4.md","author":{"name":"Stjepan Brodarić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"[3.] Non putes Croatiam periculis vacuam fore. Designati sunt et expediti praefecti duo, qui cum aliquot hominum milibus excidio illius quoque regni nostri deserti extremam manum adiciant. Neque id patiemur te ignorare, quod his diebus ad multa finium nostrorum incommoda et varias calamitates accessit: turris arcis nostrae Themesiensis editissima omnium et firmissima icta fulmine accensa est. In qua cum essent cadi aliquot pulveris tormentarii et sulfuris repositi, tanta vis exstitit incendii, ut non solum turris illa ab unis fundamentis sit convulsa, verum etiam murorum magna pars repente corruerit. Haec idcirco scribenda ad te curavimus, ut possis Sanctissimo Domino Nostro sacrorumque patrum collegio latius explicare, quibus undique periculis simus circumsepti, et quantum istius Sedis Apostolicae atque adeo omnium principum Christianorum ope et auxilio egeamus. Age gratias eius Sanctitati, verbis, quibus poteris maxime appositis et accommodatis, quod tam pie ac liberaliter iuvare nos constituerit. Sed illud Suam Sanctitatem etiam atque etiam admonere et obsecrare non desinas, ne aliquam in mittendo illo subsidio pecuniario iam promisso et in legato expediendo moram velit interponere. Sera enim praesidia parum aut nihil omnino afferre adiumenti poterunt. Hostes autem, ut intelligis, imminent omnibus rebus parati et accincti. [4.] Instabis praeterea diligentissime pro pace, concordia aut indutiis inter principes Sanctitatis Suae auctoritate conciliandis. Nos enim, ut saepe sumus testati, his dissidentibus exiguam admodum aut potius nullam publicae salutis et conservandae reipublicae Christianae spem habemus. Noli existimare nos ita ab extrema spe et praesidiis pendere, ut domi, quae praestare ipsi atque efficere possumus, negligamus. Verum scis, quid inter caesaris potentiam tot annis tam feliciter auctam et nostras vires adeo debilitatas et fractas intersit. Non unius regis aut populi videtur esse, ut tantum tyrannum, tot populorum ac nationum dominum, non dicamus superare, sed si totus incumbat, finibus suis arcere saltem et repellere possit.","prev":{"citation":"Epistulae 18.1-3","label":"18.1 to 18.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/18.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/18.1"},"next":{"citation":"Epistulae 18.6","label":"18.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/18.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/18.6"},"credit":{"text":"Stjepan Brodarić, Epistulae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/brodaric-s-epistulae.xml","quality":"ocr"}}