{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 19.7-8","citation":"Stjepan Brodarić, Epistulae 19.7-8","ref":"19.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/19.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/19.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/19.7.md","author":{"name":"Stjepan Brodarić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":408,"text":"[6.] Venerant his diebus certa nova ex aula serenissimi nepotis Maiestatis Vestrae, domini mei gratiosissimi ad pontificem scripta Maiestatem Vestram suadere nepoti suo serenissimo, ut cum videat se ab omnibus fere Christianis principibus destitutum, cogitaret de aliquibus induciis cum hoste faciendis. Quae quidem res licet et pontificem et reverendissimos dominos cardinales multum turbaverit, tamen in rei veritate, Serenissime Princeps, ego nihil potuissem audire, quod me inter tot metus magis recreare potuisset et quod existimassem ad praesentem rerum nostrarum statum esse magis accomodatum. Video principes Christianos partim inter se digladiari, partim otio domestico torpere et nihil penitus de re Christiana pensi habere. In Sede autem Apostolica, vel quod sit mala Leonis pontificis4 administratione, quod multi queruntur, penitus exhausta, vel quod in excusationem suam hoc utatur praetextu, parvam admodum spem nobis esse ponendam. Fui ego hic per annum integrum et amplius dies et noctes sollicitando aliquod subsidium pro nepote Maiestatis Vestrae, promissa sunt mihi maria et montes,5 declarati cardinales in Hungariam mittendi, multi menses in his consultationibus et legatorum expeditionibus frustra consumpti, actum non solum per me et collegam meum Franciscum Marsupinum,6 sed etiam per oratorem serenissimi principis Ferdinandi7 diligentissime atque acerrime toto isto tempore maximo labore et diuturna ac nocturna sollicitudine ac discursatione non video, quid adhuc sim consecutus, nisi nudas spes et promissiones, factum autem penitus nullum. In tanta igitur rerum omnium desperatione ac principum Christianorum vel discordia vel negligentia, Sedis etiam Apostolicae vel paupertate vel tarditate, quid posset per immortalem Deum Vestra Maiestas melius suo serenissimo nepoti consulere, quam ut iam tandem tentatis omnibus, quae tentari potuerunt, de salute regnorum suorum aliter cogitaret? Si tamen haec consilia non essent iam nimium sera. Vestra Maiestas non me temeritatis accuset. Existimavi officium meum esse ex his, quae hic et in tota Christianitate agi video, Vestram Maiestatem, quae magis pater quam patruus est serenissimi domini mei, quid sentirem, facere certiorem. Quod si hac aestate salvi permanere possemus, existimarem, Clementissime Princeps, nihil esse salutarius, quam ut Vestra Maiestas mitteret quamprimum oratores suos expeditos oratoribus domini mei et serenissimi principis Ferdinandi iunctos, qui agerent apud omnes principes primum de pace aut treuga, si ea aliquo modo impetrari posset, si vero id nullo pacto effici posset, saltem pro subsidio competenti ab omnibus regibus et a Sede Apostolica pro proximo vere Vestris Maiestatibus suppeditando. Dandi autem subsidii et a Sede Apostolica et a ceteris principibus, maxime a rege Angliae8 et Portugaliae,9 duobus opulentissimis et pecuniosissimis principibus, multi essent modi, de quibus nunc plura non scribam.","prev":{"citation":"Epistulae 19.1-6","label":"19.1 to 19.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/19.1"},"next":{"citation":"Epistulae 19.9-11","label":"19.9 to 19.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/19.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/19.9"},"credit":{"text":"Stjepan Brodarić, Epistulae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/brodaric-s-epistulae.xml","quality":"ocr"}}