{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 30.8-13","citation":"Stjepan Brodarić, Epistulae 30.8-13","ref":"30.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/30.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/30.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/30.8.md","author":{"name":"Stjepan Brodarić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"[7.] Quod baro Siculus9 ad nos revertitur, libenter audimus, delectant enim nos eius viri humanitas, virtus et eruditio non vulgaris. De Turcorum conatibus deque pactis cum Sophi indutiis nos eadem intelleximus, quae tu ex Constantinopoli et Dalmatia in Urbem allata scribis esse,10 id quod ex binis litteris nostris Posonii datis iam pridem te agnovisse arbitramur. Vide igitur, quid tu cum tuo collega11 et oratore principis Ferdinandi possitis impetrare subsidii, pro quo studiose et enixe contendatis. [8.] Quamvis autem opinione omnium inter Turcos et Sophi confectae existimentur indutiae, si tamen Sanctissimo Domino Nostro videatur, nobis profecto non displicet, ut Hannibal Cyprius12 legationem suam exsequatur. Proderit enim fortasse nunc vel inposterum, si ille princeps de nostra voluntate fuerit factus certior. Poterit insuper omnia ad nos ex illis partibus explorata reportare, quod magno usui nobis ac toti Christianitati est futurum. [9.] Agas Sanctissimo Domino Nostro gratias, quod dominum Scardonensem13 cum pecuniis, pulvere et commeatu ad succurrendum arci Clissiensi miserit,14 supplicabisque eius Sanctitati, ne gravetur deinceps quoque illi praesertim loco providere, nam quod nos potuimus praestare, praestitimus et praestabimus omnia vel supra vires et facultates nostras. [10.] Significas te propediem venturum ac coram tuas expositurum necessitates, quod hoc tempore citra magnum rerum nostrarum incommodum fieri non poterit. Nolumus itaque, ut ex Urbe antequam ab illa legatione absolutus et per nos revocatus fueris, revertaris. Nam quod ad tuos, et tui collegae sumptus attinet, thesaurario nostro mandavimus, ut mora omni posthabita per Fuccaros, quemadmodum Posonii nuper constitueramus, provideat. Ludovicum Horreram,15 uti reverendissimum dominum cardinalem Sanctorum Quattuor Coronatorum16 optare significas, nos libenter et aequo animo dimisimus. Litteras vero in commendationem penitentiarii et alias, quas optasti, una cum praesentibus accipies.17 Datum Budae 8. die Martii 1524.","prev":{"citation":"Epistulae 30.4-7","label":"30.4 to 30.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/30.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/30.4"},"next":{"citation":"Epistulae 31","label":"31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/31"},"credit":{"text":"Stjepan Brodarić, Epistulae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/brodaric-s-epistulae.xml","quality":"ocr"}}