{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 31","citation":"Stjepan Brodarić, Epistulae 31","ref":"31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/31.md","author":{"name":"Stjepan Brodarić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Serenissime Princeps et Domine, Domine mihi Clementissime. Post servitutis meae perpetuae in gratiam Vestrae Serenitatis humillimam commendationem. Licet satis absurdum esse videatur ab eo Principe, cui quis nihil serviverit, quippiam postulare. Summa tamen Vestrae Serenitatis clementia et singularis in omnes liberalitas ac munificentia spem mihi dat Vestram Serenitatem preces etiam nihil a se merentis servitoris non aspernaturam. Intellexi reverendissimum dominum meum archiepiscopum Strigoniensem his diebus vita functum esse.2 Non dubito (ut in tali casu plerumque fieri consuevit) nonnullas beneficiorum ecclesiasticorum mutationes in Hungaria fore. Ego cum a serenissimo et clementissimo domino meo, fratre3 Vestrae Serenitatis longe nunc absim,4 et absentes, quocunque obsequii genere fungantur, vulgato proverbio pro mortuis haberi soleant, mihi ad Vestrae Serenitatis praesidium duxi refugiendum. Cui supplico humillime, dignetur tam ad maiestatem regiam ac reginalem, dominos meos clementissimos, quam etiam ad magnificum dominum oratorem suum et5 reverendissimum dominum cancellarium6 Hungariae in mei commendationem suas litteras dare et efficere, ut mei quamvis absentis, diligenter tamen eorum maiestatibus servientis ratio habeatur saltem in minoribus beneficiis.7 Nam maiora, sicuti non mereor, ita neque petere ausim. Neque sum, Clementissime Princeps, natura adeo ambitiosus, ut patrocinio Vestrae Serenitatis, quam scio omnia etiam summa apud dominum meum clementissimum posse, aliud consequi optem, quam unde possim commodius et honorificentius vestris maiestatibus servire. Scit enim maiestas vestra inopiam ac sordes cum magnorum principum legatione non bene convenire. Itaque rursus supplico Vestrae Serenitati, dignetur in hoc preces meas exaudire. Quicquid in me benignitate Serenitatis Vestrae collatum fuerit, dabo operam, ut id in diligentissimum et gratissimum servitorem Vestra Serenitas contulisse videatur. Me et meam servitutem perpetuam rursus in gratiam Vestrae Serenitatis humillime commendo. Quam Deus felicissimam et incolumem conservet. Ex Urbe III. Mai 1524. Eiusdem Vestrae Serenitatis humillimus servulus Stephanus Brodericus serenissimi regis Hungariae orator","prev":{"citation":"Epistulae 30.8-13","label":"30.8 to 30.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/30.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/30.8"},"next":{"citation":"Epistulae 32","label":"32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/32"},"credit":{"text":"Stjepan Brodarić, Epistulae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/brodaric-s-epistulae.xml","quality":"ocr"}}