{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 4","citation":"Stjepan Brodarić, Epistulae 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/4.md","author":{"name":"Stjepan Brodarić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Reverendissime Domine, Patrone Colendissime. Cum illas primas litteras3 iam conscripsissem, neque nuntius adesset, per quem mitti possent, libuit illa quoque, quae post subsecuta sunt, in his perstringere, ut Dominatio Vestra Reverendissima, quam scio alioquin haec omnia compertissima habere, ex litteris meis universam rei gestae seriem cognosceret.4 Triduo post illam auspicatissimam coronationem interiecto regia maiestas Budam rediit,5 prius per dominum palatinum6 et comitem Scepusiensem7 corona in arcem Visegradi relata.8 Novus regulus ingrediens hac pompa et hoc honore exceptus, nam praelati et alii, qui prius Budam venerant, omnes obviam regulo processerunt. Ordo introitus fuit: primo equites levis armaturae vestri Agriensis et domini cardinalis Strigoniensis,9 post deinde armigeri. Subsecuti praeterea varii diversorum principum exercituli equis, armis, vestibus, auro, argento, phaleris preciosissimis ornati. Secuta post hos est omnis generis fratrum et scholarium ac presbiterorum processio. Campanis interea undique per omnes turres sonantibus, bombardis in theatro arcis et pixidibus innumeris emissis, tubis, tibiis et ceteris huiusmodi musicorum generibus circumstrepentibus et universa civitate ad spectandum effusa. Post illam, quam dixi, processionem ibant barones et iuniores et seniores. Deinde praelati omnes pedites. Post hos portabatur velum auratum, sub quo puer regius, immo rex novus, laetus, hilaris atque omnibus arridens in ulnis domini marchionis10 ferebatur. Domino patriarcha11 sollemniter habitu cardineo accincto sub eodem velo novum regem comitante, quasi loco patris ibi constituto. Nam rex senior12 per aliam portam paucis admodum comitantibus, sine ulla pompa fuerat urbem ingressus, ac recta in arcem profectus. Hic fuit introductionis ordo. Tandem infans fuit in aedem Divae Virginis13 portatus et ibi Virgini et Filio eius devote ac sollemniter oblatus, postremo in arcem ductus. Vestram Dominationem rogo, ne sit ei molestum meas hasce ineptias legere. Si haberem maius quidpiam ac dignius, illud Vestrae Dominationi offerrem. Quam bene valere et cito ad nos incolumem reverti etiam atque etiam cupio. Ex Buda feria sexta proxima post coronationem serenissimi regis Lodovici 1508. Stephanus Brodarych 14 servitor Reverendo domino, domino Thadeo de Lardis gubernatori episcopatus Agriensis etc., domino honorando.","prev":{"citation":"Epistulae 3.4-6","label":"3.4 to 3.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/3.4"},"next":{"citation":"Epistulae 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/5"},"credit":{"text":"Stjepan Brodarić, Epistulae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/brodaric-s-epistulae.xml","quality":"ocr"}}