{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 5","citation":"Stjepan Brodarić, Epistulae 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/5.md","author":{"name":"Stjepan Brodarić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":158,"text":"Prudentes et Circumspecti Domini et Amici mihi Honorandi. [1.] Satis constat Vestris Dominationibus et maxime illis, qui ad dominum nostrum reverendissimum1 per Vestras Dominationes mitti solent, me in omnibus, in quibus possum, et quae sunt officii mei, libentissime servire eisdem. Id quod ego non propterea facio, quod propter hoc aliquam remunerationem a Vestris Dominationibus exspectem, sed certe magis ex cordis affectione, qua Vestris Dominationibus afficior. [2.] Nihilominus tamen rogo Vestras Dominationes, ut non loco remunerationis sed loco mutuae benivolentiae velint mihi ordinari facere unum currum pro quattuor equis, et per mercatores huc Budam ad nundinas Sancti Nicolai2 venturos mittere. Id quod scio me apud Vestras Dominationes servitiis meis posse praeter dominum nostrum gratiosissimum centies promereri. Easdem Vestras Dominationes optime cupio valere. Ex Buda in festo decollationis Beati Iohannis Baptistae Anno 1512. Vestrarum Dominationum in omnibus Stephanus Brodarych decretorum doctor, secretarius reverendissimi domini Quinqueecclesiensis etc. Prudentibus et circumspectis dominis, iudici, iuratisque civibus ac aliis dominis, civibus civitatis Cassoviensis, dominis et amicis honorandis.","prev":{"citation":"Epistulae 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/4"},"next":{"citation":"Epistulae 6","label":"6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/6"},"credit":{"text":"Stjepan Brodarić, Epistulae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/brodaric-s-epistulae.xml","quality":"ocr"}}