{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 9.1-3","citation":"Stjepan Brodarić, Epistulae 9.1-3","ref":"9.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/9.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/9.1.md","author":{"name":"Stjepan Brodarić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":401,"text":"Commissio propria domini regis. Ludovicus Dei gratia rex Hungariae et Bohemiae etc. Tibi fideli nostro venerabili et egregio Stephano Brodarich de Ierosyn2 decretorum doctori, comiti capellae sancti Andreae apostoli3 et canonico Quinqueecclesiensi salutem et gratiae nostrae regiae assiduum incrementum. Quemadmodum variae sunt et multiplices mortalium voluntates atque appetitus, ita videmus varia ac multum inter se diversa esse studia, et diversas ad varias artes ab ipsis paene incunabulis animorum applicationes, prout cuique vel natura, vel conditio, vel animi libido suadet. Quo sit, ut alii protinus, ut in lucem sunt editi, agricolationi animum intendant, alios mercium ex diverso orbe terra marique convehendarum studium teneat, aliis in opificio quopiam et vel pingendi vel fingendi aut sculpendi arte excellere pulchrum ac decorum videbatur, alii postremo alias vitae humanae necessarias artes et studia sequantur. Qui vero nobiliorem a natura vim sortiti sunt, et reliquum humani generis vulgum gloria et nominis amplitudine antecellere conantur, eorum duo genera esse videmus, aut enim rem militarem sequuntur, aut ab ipso aetatis principio bonarum artium studiis animum dedunt. Quae quidem duae res solae propemodum sunt, quae mirabile dictu est, quantum et ornamenti et emolumenti humano generi asserant, alterum enim, si bello quatimur, ex bello nobis victoriam, ac demum pacem parat, alterum in pace quietos nos ac legibus et iure aequabili viventes continet. Itaque haud temere ullum tam ferum, tam barbarum, tamque ab omni humano cultu alienum atque aborientem populum reperias, ubi non his geminis artibus summus sit semper honor habitus. Verum quod ad litteras attinet, quantum [...] splendoris et claritudinis, tantum etiam commodi et emolumenti facile inesse apparet. Nam si quis [...] perpendiculum revocare voluerit et aequa lance metiri, procul dubio reperiet nobis parum profuisse ratione et intellectu a ceteris animantibus distinctos fuisset [...] divinationem vocamus, exculta atque elimata fuisset. Quid enim inter nos et cetera animalia [...] adminiculo et nobis et tam multiplices rerum cognitiones et Dei ipsius Optimi Maximi ac naturae omnium parentis abstrusissima arcana [...] monumentiore eo iam [...] penetratum, quo vim naturare, humanare, penetrare posse nemo unquam credidisset. Litterae igitur sunt et [...] omnium nationum absolutissimam [...] cognitionem tribuunt, litterae denique, quae [...] sempiternam, immensam, ineffabilem, incomprehensibilem [...] Quid igitur [...] elegantius? Quid laudabilius, quam in ea re vel mediocriter excellere, quae tantum rebus humanae omnibus antistiti et tantum divina humanaque omnia [...] Nosque, qui de benignitate ad hoc tam amplum atque excelsum regni fastigium sumus evecti, semper ab initio maximae curae habuimus, ut tam armorum quam litterarum studiosi praecipuis [...] et pari quodammodo atque aequali existimatione ac dignitate haberentur.","prev":{"citation":"Epistulae 8","label":"8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/8"},"next":{"citation":"Epistulae 9.4-5","label":"9.4 to 9.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/9.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stjepan-brodaric/epistulae/9.4"},"credit":{"text":"Stjepan Brodarić, Epistulae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/brodaric-s-epistulae.xml","quality":"ocr"}}