{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 100","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 100","ref":"100","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/100","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/100.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"nulli aethiopes incolunt. Neque per descensus Nili praecipuos: idest cataractas ullus est nauibus tran situs. Et qui Sidonii sint non enim illi sunt qui in phoenice habitant. Cum enim genus anteposuisset: speciem nequaquam addidisset. Quique Erembi: nouum namque est uocabulum. Aristonichus quidem aetate Aristoninostra Grammaticus in libris: quos de Menelai errore aedidit complurium uirorum sententias cir chus gram ca omnia ibidem occurrentia capitam conscripsit. Sat erit nobis: si longiora praecidentes eos tantum disse matichus remus ex iis qui eius nauigationem ad aethiopiam narrant. Nonnulli circunductum per gades cursum tenuisse ad indicam usque regionem inducunt. Simul errori & tempus accomodant: cum dicitur. Nauibus octauo ueni peruectus in anno. Quidam per Isthmum: idest per intermediam terram: & sinum arabicum. Alii per fossarum aliquam. Circun ductus aut cursus minime est necessarius: quem Crates introducit sic impossibile esse: Eteni Vlyssis error impossibilis. Caeterum ad materiam Matematicham minime utilis: neque ad erroris tempus. Inuitae namque morae: & nauigationis incommoditates eum detinuerunt: cum dicat: quod e nauibus sexagintaqu que: reliquae superfuerant & quidem spontaneae colligendae pecuniae gratia, loquitur.n. Nestor, Ille ubi permultum cogens censum: haud minus auri: Nauibus errabat phoenicen inde cyprumque: Aegyptumque uagans. Ipsa quidem nauigatio per Isthmum.s.terram intermediam: aut per fossas acta: enarrata quidem: in fabulae","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 99-2","label":"99","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/99-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/99-2"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 100-2","label":"100","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/100-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/100-2"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}