{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 100-2","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 100-2","ref":"100-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/100-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/100-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/100-2.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":170,"text":"formam audienda erat. Non enarrata autem superuacue & incredibiliter introduceretur utique. Incred biliter inquam quod ante Troiana tempora ne una quidem fossa erat. Qui autem facere conatus est. Sesostrin fuisse aiunt, Caeterum iccirco destitisse: quod maris summitatem sublimiorem esse deprehenderat. Terra etiam ipsa intermedia haud ullo nauigari pacto poterat. Eratosthenes haud rectam in eo facit coniecturam: quod ad columnas ut iretur nondum fracta tellus erat: ut huic interiori continuaretur exterius pelagus: ne cum sublimius esset ter ram operiret intermediam. Diruptione uero facta humilius esse deprehensum & Casii & Pelusii agrum ad rubrum usque mare detexisse. Quam igitur de eruptione ista habemus historiam: quod ante Troiana tempo ra non extitisset? Fortassis pariter Vlyssem hac in oceanum enauigasse fecit: diruptione iam peracta, Pariter autem Menelaum ad mare rubrum ab aegypto classe transisse: diruptione necdum facta. Sed enim & Proteum sic illi dicentem introduxit. Te uero elysium ad campum: uel ad ultima terrae. Celestes mittent. Quaediam igitur & quod occidentalem hunc extremum locum dicit. Adiunctus zephyrus declarat & ultima terrae, Ast late zephyri stridentia flamina: semper DOth. Ocanus fundit.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 100","label":"100","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/100"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 100-3","label":"100","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/100-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/100-3"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}