{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 103","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 103","ref":"103","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/103","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/103.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":447,"text":"Sthesichorus. Credendum igitur est: quod ab isto Arabia iam tum nominabatur. Heroum uero annis non dum fortasse. Qui autem Erembos fingunt: proprium unum Aethiopiae genus: & aliud Cepheno rum: & tertium Pygmaeorum: & alia innumerabilia minus credulitatis consequerentur: cum praeter hoc quod aut fide digna proferant: quandam poeticae & historicae figurae confusionem demonstrant. Similesque illis sunt qui Sidonios in mari Persico: aut alibi ad Oceanum ferant: & Menelai errorem: & Phoenicis extra oceanum ponentes. Huius autem incredulitatis causa est non minima: quod sibiipsis di cendo inuicem aduersantur. Quidam enim Phoenicas: & Sidonios: qui nobis propinquiores sunt: ex oceano in Colonias deductos esse tradunt. Et quia a mari rubro sunt Phoenices idest rubros uoca tos fuisse adiiciunt. Nonnulli illos ab istis esse dicunt. Sunt etiam qui aethiopiam in nostram Phaenicem traducant. Et res de Andromeda gestas in lope contigisse aiunt. Non quidem per locorum aut rerum: quae dicuntur ignorantiam. Sed fabulae potius figura. Sicut penes Hesiodum: atque alios quae proferi Apollodorus nesciens profecto quem in modum ista Homeri rebus apponit. Res enim Momeri ad Pontum & Aegyptum apponit inscitiam causatus: quod cum existentia commemorare uelit: non tamen existentia commemoraret. Sed nos existentia: uelut existentia per ignorantiam. Hesio dum nemo utique inscitiae criminaretur qui semicanes: & longa ferentes capita dicit: & Pygmaeos. Haec enim haud Homeri sunt fabulosa singentis. Quorum e numero & isti existunt Pygmaei. Neque alcmanis qui digitos interiectos alios pedum digitis scribit. Nec Aeschyli: qui canino capite: & oculatis pectoribus: & monoculos. Quibus in rebus nec ipsis qui pedestri sermone historiae formam conscribunt: mentem in multis adhibebimus: nisi fabulamenta sese conscribere profiteantur. Namque ini tio statim clarum est: eos fabulas sponte sua contexere: non per rerum ignorantiam: sed impossibi lium figmento admirationis & uoluptatis gra. At per ignorantiam putantur: quum maxime & credibiliter ralia de occultis & ignoratis per fabulamenta conscribunt. Caeterum Theopompus interdicendum sese fabulas in historiis narraturum confitetur. Melius quam Herodotus: & Cetesias: & Hellanicus & cae teri: qui res Indiae litteris prodiderunt. Verum de obtingentibus Oceano: in fabulae modum commemoratum est. Nam de illo coniectura poetae facienda est. Ab aquarum enim siccitatibus: & alluuioni bus de charybdi fabulas ipse confecit. Cum tamen illa penitus Homeri fabulatio nequaquam existat, Sed ex iis quae de freto Siculo ab historia traduntur ante comparata. Nam cum bis fiat die noctuque recursus: si ter ille sic dixerit. Terque die reuomit: ter sorbet inde refluxus. Haud per historiarum ignorantiam hoc fieri suspicandum est: sed per miseriam ac terrorem: quem inter loquendum Circe permultum adiecit auertendi gratia: ut ipsis in uersibus mendacium misceret: quum ea dixit hunc in modum. Terque die reuomit: ter sorbet: deinde refluxus. Terrificum est: ibi ne fueris sorbente charybdi. Te neque ab hac peste seruauerit ennogisaeus Atqui eam in lorbitionem incidit Vlysses: nec tamen (ut inquit ipsem &) extinctus est. Illa quidem falsos sorbebat ab aequore fluctus.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 102-2","label":"102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/102-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/102-2"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 103-2","label":"103","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/103-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/103-2"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}