{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 105.5-7","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 105.5-7","ref":"105.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/105.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/105.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/105.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Quorum nonnulla quoque designat Calli machus. Tunc quidem Aegleten linquens & Anaphen: uicinas Lacedaemoniae There inchoat: & ab Aec ta Cytheo rurius ad antiquam semidei hermionem nauigauit. Tum de Colchis ait. Hi in traiectu Illyrico amissis remigiis apud flauae armoniae anguem oppidum condiderunt. Quod quidem cum e profugis quidam Graecon asseruisset: at eorum lingua Polas nominauit. Quidam maximam Istri parte lasonem annauigasse com memorant. Aliqui autem usque ad sinum adriaticum. Quidam sane per locorum inscitiam. Alii per fluuiu Istrum di cunt: qui ab magno inchoans Istro effunditur in adriam. Haec probabiliter: ac non incredibiliter dicta sunt. Poeta igitur tales nactus occasiones quaedam historicis conuenientia: minimeque discrepantia dicit. In his etiam seruato more suo: & coni fabulas immiscet. Minime autem discrepat: quum aectam nominatim explicat. Et laso nem & argo dicit: & praeter Aeean effingit: & Euneum in Lemno constituit. Et Achilli dilectam facit insulam. Et praeter Medeam Circen ueneficam perniciosi Aetae sororem facit. Adiicit uero fabulose extra per Oceanum occurrentes errores: ea in nauigatione cum suppositis istis illud apte dicatur. Curae existens omnibus argo. Perinde ac cognitis in locis ac pompulosis nauigatione futura. Quod si quemadmodum Scepsius inquit: Mimnermum testem accipiens: domicilium Aetae in oceanum ad orientem faceret. Exterius. laso nem missum a Pelia esse: & pellem reportasse: nulla ratione credibiliter ea ad pellem transmissio di ceretur ad ignotos obscurosque locos: Nec ipsa nauigatio per deserta & inculta peregrinans usque adeo glo riosa: & omnibus curiosa fuisset.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 105.1-4","label":"105.1 to 105.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/105.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/105.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 105","label":"105","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/105"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}