{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 106.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 106.1-4","ref":"106.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/106.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/106.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/106.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"subensque ne leuiter quibuscunque fidem adhibeamus: & causas pluribus reddens: propter quas haud ita nobis fides praestanda quibusuis sit. Sicuti de Ponto: & de Adria: ipse tamen nescio quibus credi dit. Igitur Issicum sinum longe magis ad Orientem expositum quam mare nostrum putauit. Signum cum orienti uicinior tribus ferme stadiorum milibus sit: quam Dyoscuriade quae in secessu Ponti est. Et se cundum ipsum ex stadiorum mensura: quam de adria dicit & septentrionalia & alia nominatim loca ex trema exponens a nulla temperat fabulatione: fidem quoque praeterea habuit de exterioribus colum nis Herculis pluribus fabulamentis: & insulam Cernen: & alia nominans loca: quae hisce temporibus nusquam monstrantur: de quibus memoriam postea faciemus. Vetustissimos inquit aut piraticam aut mercaturam exercentes eo nauigasse: non in pelagus quidem egressos: sed lasonis modo prae ter littora permeasse. Quem quidem in Mediam usque & Armeniam & Colchos nauibus omissis bellum intulisse. Postremo dictitat antiquis temporibus neminem aut mare euxinum: aut praeter Libyam Ciriam Ciliciam nauigiis adire ausum, quod si antiquos eos dicit qui nostram ante fuerem memoriam de illis seu nauigarint seu non: nulla mihi sane cura est. Sin eos inquit qui memoriae produntur nullus eloqui sane torpesceret aut uereretur: quod ueteres & maritima: & terrestria longinquius emensi fuerint itineraquam posteriores uideantur: si animos ad ea quae de illis posteritati scriptis commendata sunt adhibuerimus. Sicuti Liber pater Hercules: & lason ipse quidem. Illi etiam de quibus poeta cecinit. Vlysses Menelaus Theseus Perithous: qui longinquas subiere militias: ut fama fert: ut immortalia de se monumenta relinquerent: ut etiam ad inferos usque penetrarent, Castorem & Pollucem maris curam suscepisse: & nauigantium saluti praeesse. Minoem maris imperium tenuisse. Phoenicum item nauigationem: qui etiam extra columnas herculeas egressi fuere: & ibi urbes condidere: & ad medi terranea Africae oramque maritimam paulopost Troiana tempora. Aeneam & Anthenorem & Henotos: & simpliciter omnes qui e Troiano bello in uniuersum terrarum orbem perrerarunt: dignum est nequaquam iter uetustos homines recenseri.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 105-2","label":"105","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/105-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/105-2"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 106.5-8","label":"106.5 to 106.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/106.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/106.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}