{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 108.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 108.5-8","ref":"108.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/108.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/108.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/108.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Humidum nanque ualde mobilius est: & permutationes celerius suscipere po test. Etenim horum omnium causa spirabilitas hoc magis in loco: uerum (ut dixi) hinc talia fiunt ac cidentia quod fundum & ipsa pauimenta interdum extolluntur: interdum resident: non autem qui aliqua sublimia sint: aliqua uero minus. Is autem assumit hoc quum id mari obuenire putat: quod & fluuiis accidit quod ab altis locis fluentia sint: haud enim fluxionis ab Byzantium causam diceret e fundo esse: quod Euxini alueum altiorem esse dicat: quam uel in Propontide: uel in reliquo deinceps pelago simul & causam apponens. Nam ex limo e fluminibus delato fundum repleri ac breuius fieriQuamobrem ad exteriora elabi. Eandem uero rationem in mare nostrum uniuersum traducit ad exterius: ut hoc altiora efficiat fundamenta: quam quae Atlantico subiecta sunt pelago. Et enim hoc quoque ex pluribus impletur amnibus: & desecationem limi pro sua quantitate decolandi suscipit. Irrumpen tem igitur per columnas & Calpen fluxum ei qui ad Byzantium est: similem fieri opus erat. Ad istud quidem omitto. Et enim hoc ibidem contingere decet. Distrahi uero circa aestuaria & inundationes & occultari. Istud interrogo quidnam prohiberet priusquam Byzantios aperiretur. Cum Euxini fundum Propontide: & reliquo deinceps mari sit humilius: fluminibus impleri: seu mare fuisset antea: seu Meo ridis palus amplior. Nam si hoc concedatur: & illud interrogabo. Num illius & Propontidis superficies aquae non ita se habebat: ut quoad usque ea erat ad effundendum nequaquam impelleretur: propter ad uersam ex equo resistentiam & oppressionem. Postea uero quam internum mare superabundauit: quod uberius erat euidentius fluxum reppulit. Qua ex re interius & exterius in unum confluxere pelagus. Et eandem cum illo mari faciem accepere: siue marima siue: palustris prius erat. Postea uero marina facta propter permixtionem & inualescentiam. Si enim hoc dabunt fluxus qui nunc est haud sane impediretur. Non a superiore fundo: neque decliui quod ratus est Strato. Ista uero & ad nostrum mare totum: & ad exterius transferre non in fundis: aut eorum inundationibus effluentiae causam ponentes: sed in fluminibus ipsis.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 108.1-4","label":"108.1 to 108.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/108.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/108.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 108.9-11","label":"108.9 to 108.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/108.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/108.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}