{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 109.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 109.5-8","ref":"109.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/109.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/109.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/109.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Ait enim & Demetrium Isthmun Peloponnesiacum perfringere conatum: ut classibus nauigationis transitum praeberet. Ab archite ctis autem prohibitum: qui cum metarentur renunciauerunt. Sinus Corinthi mare altius esse: quam quod ad Cenchrias esset, Itaque intermedium si incideret lotum: uniuersum ad Eginam transitum: cum ipsa pariter Egina & proximas insulas demersum iri. Nec ipsum nauigationis utilem fore meatum ob eam rationem: quod instar Euripi omnes fluxiles forent. Praeserti uero ueluti Siculum fretum: est quod eadem cum Ocemani aestuariis pati dicitur. Quolibet enim die ac necte bis fluxum alternat, sicuti & Oceanus bis inundat: totiensque recidit. Itaque & inundatio Tyrrheni maris in siculum delata confiten dum est quod ex alteriore superficie descendens nominatur. Ei rei adstipulatur id quod etiam eodem tempore incipit & quiescit: quo ipsae inundationes. Incipit enim circa exorientem lunam & occidentem desinit autem cum utique caeli medio & super terram & subter terram adiungitur: & decrescentiae quidem contrarium exeuntem uocari utriusque per caelum mediis sitibus lunae incipientem: sicut ipse excrescentiae. Inundantiae uero coniunctionibus ad ortum & occasum desinentem. De fluxibus sane & refluxibus Posidonius & Anthenodorus satis commode loquuti sunt. At uero de fluxibus & refluxibus circa freta: qui ipsi quoque maiorem praesenti materia naturae rationem habent tantum dixisse sufficiat: quod ea fluxilia esse: non unus specialis est modus. Non enim siculum fretum bis die & nocte (ut ille inquit) alternat. Calchidicum uero septies. Bizantium autem neque permutat: sed duntaxat excursionem tantum perdurat eam: abiens e pontico pelago in Propontidem. Vt uero tra dit Hipparchus: & mansiones quandoque faciebat. Nec si unus quidem modus esset hanc habere posset causam: quam dicit Eratosthenes: quod utrobique mare aliam atque aliam superficiem habet. Hoc enim in fluuiis quoque minime fieret: nisi cataractas haberent. Quod si habeant quidem cursum haud retro flectunt: sed ad ima semper deferuntur. Id uero contingit quod decliuis est: & fluxus & eius super ficies, Quis autem pelagi decliuem diceret esse superficiem? Maximeque secundum materiam quae ro tunda facit illa quattuor corpora: quae uocamus elementa Adeo ut nedum non refluant: sed neque con sistant quidem neque permaneant: cum in ipsis sit confluxus: nec una superficies: sed una quidem astior alia uero humilior.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 109.1-4","label":"109.1 to 109.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/109.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/109.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 110.1-4","label":"110.1 to 110.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/110.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/110.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}