{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 110.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 110.1-4","ref":"110.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/110.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/110.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/110.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Non enim sicut terra secundum habitum stabilis formata est adeo: ut permanentes concauitates & substentacula habeat. Sic & aqua: sed ipsa ponderis inclinatione uectura facit in ter ra: & talem accipit superficiem: qualem refert Archimedes. Ad dicta uero de Ammone: & Aegypto adiicit: ut aestimet Casium montem & locum omnem mari demergi: ubi nunc sunt etiam quae scuta uo cantur. Et palustria esse cuncta rubri maris sinui contigua. Coeunte uero mari detegi. Palustrem autem locum dictum esse rubri maris sinui contiguum ambiguum est. Quoniam esse contiguum significat: & prope esse & contingere, Vt si aquae forent alterum cum altero conflueret, Ego quidem igitur ita accipio con tigua fuisse palustria mari rubro: donec columnarum obice adhuc fuerant occlusa. Quibus abscissis secessionem extitisse mari nostro propter columnarum effluentiam depresso. Hypparchus autem capiens con tiguum idem esse quod una confluere mare nostrum cum rubro: propter expletionem causam affert. Quid nam igitur nostrum mare quod illuc transmittebat. Nunmquid per columnarum effluentiam in mare ru brum transmittit: cum quo priuns confluebat? & in eadem superficie haud humilius factum permansit? Nam secundum ipsum Eratosthenem exterius mare uniuersum una confluum esse: adeo ut Hispanum mare atque rubrum foret unum. Quod quidem eloquutus id quod sequitur infert. Eandem & exterius mare & rubro altitudinem habere. Itaque quod ibidem est confluum esse. Sed hoc dixisse negat Erato sthenes: in unum confluere per expletiónem ad mare rubrum: sed proprie esse tantum: nec sequitur qui unum & continuum mare eandem altitudinem & eandem superficiem habeat. Sicut & quod penes nos est: & mediusfidius quod est ad Lecheum: & quod ad Cenchras. Quod & Hypparchus ipse in libello ad eum scripto significat. Eius itaque talem opinionem nequaquam ignorans quicquid dicat ad illum: neque id apparatus suscipiat: quippe qui exterius mare unum dixit: unam quoque illius esse superficiem confitenatur. Mendacem uero inscriptionem esse dicens: quae in Delphinibus est Cyrenensium spectatorum: haud cre dibilem reddit causam: quod Cyrene aedificatio in celebratis temporibus fertur. Nemo autem oraculi meminit apud mare unquam existentis. Quid enim si nullus scriptis prodidit.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 109.5-8","label":"109.5 to 109.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/109.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/109.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 110.5-8","label":"110.5 to 110.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/110.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/110.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}