{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 117.9-10","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 117.9-10","ref":"117.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/117.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/117.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/117.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":171,"text":"Vel rursus in oc casum directae per hanc lineam: quia per Propontidem & Hellespontum est? Hec enim omnia caepit Eratosthenes perinde ac ab iis testata: qui in locis constiterunt. Et complura incidens in commentaria: quorum ei est copia talem habens Bibliothecam qualem ipse inquit Hipparchus. Haec autem Patroclis fides ex multis confecta est testimoniis regum: qui talem ei credidere principatum: sectatorum suorum contra opinantium ut & ipse Hipparchus nominatim explicat. Ipsa enim ad uersus illos argumenta rerum ab eo dictarum euidentiae sunt. Nec illud parum probabile Patroclis argumentum: quod commilitones Alexandri omnia cursim spectasse dicit. Ipsum etiam Alexandrum diligenter inspexisse: cum homines peritissimi totam ad eum regionem descripsissent, Quoniam quidem descriptionem sibi posterius traditam fuisse a Xenocle asserit: qui regiae gazae custos erat. Quoniam inquit Hipparchus in secundo commentario ipsum Eratosthenem Patroclis credulitatem calumniari: propter suam in Megasthenem discrepantiam de longitudine Indiae: quae ad latus Aquilonis est. Cum Megasthenes asserat stadium quindecim milium: Patrocles uero mille adimat. A quadam enim stationum discrepatione motum nonnullis propter discrepantiam non credere. Illi uero animum non adhibere.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 117.5-8","label":"117.5 to 117.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/117.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/117.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 118.1-4","label":"118.1 to 118.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/118.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/118.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}