{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 118.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 118.1-4","ref":"118.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/118.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/118.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/118.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Si igitur propter discrepantiam hinc Patrocles fidem non habet: cum differen tia circa stadia mille sit: quanto magis neganda sit: in quibus differentia circa octo milia stadium ex istat. Et quod est amplius aduersus duos inuicem consonantes: his quidem asserentibus. Inde latitudinem stadium uiginti milium esse. Illo antem milium duodecim, Caeterum dicemos quod non nudam cantus est dissonantiam: sed consensionem comparans: ac fidei dignitatem de statiouum discrepatione, Haud sane ue ro mirandum est: si credibili quoquam fiat aliquod credibilius. Et si eidem in aliis quidem credimus: in aliis uero cre dere negamus: cum firmius quispiam aliquid adiecerit. Est.n.ridiculum: si putes per multam admodum dissonantiam id efficere: ut ipsi dissonantes minus ac minus fidei consequantur. Contrarium enim in eo quod circa paululum conueniant hoc magis uidetur. Namque error ad paulumlum: non pusillis tantum: sed eis qui plus caeteris sapiant obuenit. In iis uero circa quae per multum ille quidem qui forte ducitur: oberraret: qui autem scientia instructior est minus hoc perpetratur. Ideo ei citius creditur. Vninersi utique Indiae scriptores Indiae scri ut plurimum falsa loquuti fuere. Egregio uero. Deimachus: secundaque dicit Megasthenes. Onesicriptores tus autem & Nearchus & alii eiusmodi iam ferme balbutiunt. Nobis quoque haec amplius perficere obti git: res gestas Alexandri percommentaria rimantibus. Eximie uero Deimacho & Megastheni fides ab roganda est. Hi sunt qui homines in aure cubantes & oris & naris expertes scriptis commendant. Simul & me noculos & tibiis proceros & digitis retro inuersis. Innouarunt etiam Pygmaeorum aduersus grues decanta Pygmaei ta pridem ab Homero praelia. Trium etiam palmorum homines aiunt. Isti praeterea formicas aurum effodientes Formicae & Panas cuneato capite: serpentes qui boues & ceruos una cum cornibus deglutiant. De quibus unus aurum effo alterum redarguit. Quod Erathostenes commemorat. Nam missi fuerunt ad Palim botea legati: Megasthe dientes nes quidem ad Andracotum. Deimachus uero ad Allitrochaden eius filium. Ea de peregrinatione eius Serpentes generis commentaria reliquerunt. Qua de causa olim producti fuere.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 117.9-10","label":"117.9 to 117.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/117.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/117.9"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 118.5-8","label":"118.5 to 118.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/118.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/118.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}